Full text: Vitae Sanctorvm Danorvm

S. THEODGARVS 
15 
[videlicet] et predicando. Cuius predicationem rex libentissime 
audiuit ac eum magno amplectebatur amore. 
Lectio .III. Post obitum autem pii regis vir dei in 
Daciam transmisit, ut corda infidelium fluentis celestibus 
irrigaret. Quo dum peruenisset, multos ad fidem Christi 5 
conuertit. Veniens autem in Wsesterwich, cum nulla adhuc 
ibi esset ecclesia, ipse tanquam pauper Christi de virgis et 
viminibus paruam in honorem dei erexit ecclesiam, in qua 
missarum sollempnia celebrabat, multaque virtutum exempla 
populo ostendebat. Videns autem populus eius sanctitatem 10 
sufficienter ei temporalia ministrabant. Tandem vite cursu 
feliciter terminato perrexit ad dominum .VIII. Kal. Julij, 
corpusque eius in dicta ecclesia honorifice est sepultum. 
Lectio .IV. Post mortem autem eius Ulfricus, reuerendus 
presbyter, eandem ecclesiam suscepit gubernandam. Qui dum 15 
quadam nocte vigilias in ecclesia celebraret, vidit super 
sepulcrum viri dei lumen celeste diutius corruscare. Quod 
dum populo publicasset, omnes exoptabant, ut ossa viri 
sancti de terra leuarentur. Missi sunt igitur nuncii ad domi 
num papam. Qui literas pro voto impetrantes cum gaudio 20 
redierunt atque diem translationis sancti instituerunt. 
Lectio .V. Missum est ergo [pro]episcopo illarum partium 
Alfrico, ut ossa viri sancti poneret super altare. Qui cum 
1. videlicet om. B Post praedicando in A legitur Tu autem, 
a quibus verbis vulgata formula liturgica incipit (Tu autem, domine, 
miserere nobis. Deo gracias); sequitur deinde numerus .III., qui 
significat initium Lectionis tertice; hccc omisi , diuisionem lectionum, 
quam B habet, potius probandam ratus. 1. libentissime B; 
libenter A. 2. acB; et A amplexabatur A. 4. transmisit B; transi 
vit AP infidelium fluentis BP; infidelium in fide fluctuantia A 
ex mala correctione. 5. Quo B; Qui A, sed in margine correxit Arne. 
dum B; cum A. 6 . Worsterwich B; Waesterwig A; Westher- 
wiic P adhuc nulla esset ibi P. 7. tamquam A. 8 . honorem AB; 
honore P. 9. solennia A. 11. ministrabat A. 12. VIII. Ka- 
lendas B; octavo kal. A; VIII. kal. P. 14. autem om. A 
Ulphricus A. 16. celebraret in ecclesia A. 16—17. super s. v. d. 
1. c. vidit A. 17. coruscare A. 18. publicasset B; indicasset et 
diuulgasset A. 19. igitur B; ergo A. 21. sancti B; eius A. 
22. pro Episcopo AB, sed pro ex compendio epo (= episcopo) 
male intellecto ortum videtur; Alfricus enim vere episcopus erat, ut 
infra vocatur p. 16,11; et Alfricus tunc erat episcopus legitur in P 
Alphricus A hic et infra.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.