Full text: Vitae Sanctorvm Danorvm

I. DE SANCTO THEODGARO. 
Ex Manuscriptis Arnamagnseanis. 
Lectio . 1 . Cum in diuersis locis sanctorum patrum 
religione polleret ecclesia, beatus Theodgarus ex honestis 
5 parentibus trahens originem in Thyringia natus est. Qui a 
pueritia literis instructus non minus morum bonitate quam 
scientia profecit. Cumque ad virilem etatem venisset, propter 
deum relinquens parentes et patriam in Angliam transiuit. 
Ubi dum angelice et breui tempore moratus fuisset, Norwe- 
10 giam expetiuit. 
Lectio .II. Cum autem in Norwegia maneret, propter 
vite honestatem gradatim ascendens est presbiter ordinatus. 
Audiens autem famam eius inclitus rex Norwegie Olauus eum 
vocari fecit ac capellanum suum ordinauit. Manens igitur 
15 cum rege officium suum diligenter exequebatur, celebrando 
A = exemplar codicis Arnamagnaeani 1049, ipsius Arnae manu 
scriptum. 
B = alterum exemplar eiusdem codicis, ab amanuensi quodam 
Arnae scriptum. 
P = Scripturae ex Petri Olai Collectaneis desumptae (SRD. I p. 175). 
Ubicumque in commentario critico unius alicuius testis scrip 
turam, quam non sequor, adfero, intellegendum est, ceteros testes, 
qui adsunt, scripturam in textu positam tueri. 
1. De Sancto Theodgaro B, in quo nomen semper sic scribitur; 
Theotgari. I. A. 3. Lectio .1. addidi. 4. religiose (!) polleret B ; 
polleret religione A Beatus BP; Sanctus A Theotgarus A, ut 
ubique. 5. Thyringia BP; Turingià A. 7. venisset aetatem A. 
9—10. Noruegiam petiit A. 11. in Norwagia maneret B; in 
Norwegiam veniret (!) et ibi maneret A. 12. presbyter est A. 
13. Noruegiae A. 14. ac B; et A suum om. A.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.