Full text: Vitae Sanctorvm Danorvm

VII. 
Excerpta quaedam ex 
ARNFASTI MONACHI POEMATE 
de miraculis Sancti Kanuti regis et martyris. 
I. Fuit quidam puerulus, | vocabulo Hesbernulus, | natus in 
Fionia [etc.]; contractus et confractus et deformiter retortis cruribus 
reptabat brachiis [etc.]. Ante sepulcrum B. Kanuti locatus vidit in 
exstasi virum sibi assistentem et requirentem, quid vellet. Et 
respondentem, se velle sanari, sanctus Kanutus tetigit eum, et 5 
curatus est; et conuentus hec videns cantauit responsorium: 
‘Iustum deduxit Dominus’. Hic offerens se seruitio Martiris recep 
tus est et impleuit altare obsequio. Procurauit monasterio multa 
bona; vnde sine infamia transiit ad gaudia. 
II. Secundum hec sollempnize- 
mus 
Et deuoti honoremus 
Summa diligentia, 
A quo sunt innumerorum 
5. Peracta miraculorum 
Stupenda insignia, 
Que ob assiduitatem 
Nec non multiplicitatem 
Vix sunt in memoria. 
10 . Vnde cuncta hec scribere 
Atque posteris tradere 
Neglexit desidia; 
At si scripta haberentur, 
Apocrypha putarentur 
15 . Et incredibilia. 
A = Codex Biblioth. Univ. Haun. Additam. 90 fol. 
Inscriptionem addidi et in sequentibus numeros sectionum 
apposui. I, 1 sqq. Ex primis verbis apparet, hanc sectionem 
olim versibus conscriptam fuisse; quos excerptor turbauit et prosa 
oratione soluit, sine dubio verbis quibusdam omissis. Neque tamen 
eum has omissiones siglis etc., qua' in v. 2 et 3 reperiuntur, 
indicare voluisse arbitror, immo hcec iam in carmine fuisse, ad 
versuum spatia explenda tantum addita, ut ceque longi versus fierent; 
ideo hcec sigla uncis inclusi. I, 7. Cfr. v. c. Legenda de S. Canuto 
Rege ex Breuiario Othiniensi (S. R. D. III, p. 398): ‘Iustum 
deduxit Dominus per uias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et 
dedit illi scientiam sanctorum; honestauit illum in laboribus, et 
compleuit labores illius’. (Ex libro Sapient. 10,10). II, 1. sollcmp- 
niremus A. 14. apochrypha A. 
it'
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.