Full text: Vitae Sanctorvm Danorvm

VI. CARMINA ECCLESIASTICA 
DE SANCTO KANUTO REGE ET MARTIRE. 
I. HISTORIA SANCTI KANUTI REGIS. 
Ex Breuiariis. 
Ad Vesperas in quintis feriis super psalmos feriales. 
A. Aue martir precipue, aue rex insignissime 
Kanute, cum principibus triumphans iara celestibus! 
Ecce tuum per seculum refulget clare meritum: 
4. Exora pro fidelium salute, rex, altissimum. 
R. 5 . Miles Christi gloriose, Kanute sanctissime, 
Tuo pio interuentu culpas nostras ablue, 
V. 7. Vt celestis regni sedem valeamus scandere. 
Super Magnificat. 
A. 8. Magnificet plebis deuotio sancta fidelis 
Regum primatem cum summis ima regentem, 
De Breuiariorum siglis AMLNORD cfr. p. 62 et p. 20. 
Ex litteris antepositis A significat Antiphonam, R Responsorium, 
V Versum. — In commentario critico minutas quasdam discrepantias 
ad orthographiam prcecipue pertinentes (vetui Canutus, atleta, Cristus, 
archus, deuocio, gracia, yma, martyr, inclyte similiaque ) consulto 
praetermisi. — Inscriptionem primce antiphonce ex O sumpsi; in R 
et D (fol. 149 v ) verba in quintis feriis non leguntur, item in ALN, 
in quibus praeterea pro tribus ultimis verbis super Omnia laudate 
(Psalrn. 148?) scribitur. Ab M omnes inscriptiones absunt, etiam in 
sequentibus. 
Versus 1 — 14 in OMR eo ordine, quem supra exhibui, reperiuntur; 
A eosdem versus habet, sed 5—7 longe inferius, in fine tertii nocturni, 
et inter 4 et 8 alia sunt interposita, de quibus postea p. 155—56; 
153; 150 dicam; D versus 1—12 habet, sed aliis interpositis; ab 
LN versus 5—7 omnino absunt, et inter 4 et 8 alia interponuntur, 
de quibus item vid. p. 155—56. 
C significat ceteros testes praeter illum vel illos, quorum scriptura; 
nominatim adferuntur. 
V. 2. iam C; in MRD. 3. clare C; clarum M. 4. f. s. rex C; 
s. f. regem M. 5. Christi C; dei M. 7. Vt C; ut ad M celestis 
C; per(h)ennis (D)R. 8. fidelis C; fidelem M.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.