Full text: Vitae Sanctorvm Danorvm

148 
VITAE SANCTORVM DANORVM 
V. DE SANCTO KANUTO REGE ET MARTYRE. 
Ex libris memorialibus capituli Lundensis. 
VI. Idus Julii. 
Anno ab incarnatione domini millesimo lxxxvi. occisus est 
5 Rex Kanutus, uir christianissimus, qui inter cetera su§ libera- 
litatis beneficia ecclesiam hanc a fundamentis leuauit et regali 
munificentia donauit. Hic idem in fide et timore dei perfectus, 
religione deuotus, pauperes alebat, nudos uestiebat; orphanorum 
pater, defensor uiduarum et patronus aduenarum ab omni eos 
10 iniuria defendebat; omnes omnino, quos poterat, ad cultum 
religionis et iusticie conuertebat. Cumque pro his et huius- 
modi diu ab incolis terre persecutiones et regni detrimenta 
sustinuisset, ad ultimum pene omnibus in necem religiosi prin 
cipis conspirantibus, Rex pius sanctorum informatus exemplis 
is ad auctorem pacis animum iterque direxit et sese cum paucis 
intra otheniensis ecclesi§ septa recepit. Tunc uero oculis et 
mente in celum intentus arma deponit, et uiuific§ communionis 
sacramento munitus flexis genibus suam suorumque animas 
saluatori fideliter commendauit. Atque ita, solotenus toto 
20 prostratus corpore extensisque manibus in cruce, transfixus 
cuspide in dextro latere, celeste regnum pro terreno Rex et 
martir promeruit. Sepultus est in eodem loco, ubi meritis eius 
beneficia prestantur petentibus ad laudem et gloriam domini 
nostri Ihesu Christi. Qui cum patre uiuit et regnat. 
L = Liber daticus Lundensis vetustior. N = Necrologium 
Lundense. 
3. VI. Idus Julii om. N. 4. Anno &c. ex Tab. Oth. incarna- 
cione N. 5. Canutus N. 5—6. libertatis N. 6. afundamentis 
coniunctim LN. 7. munificencia N. 8—9. pauperes .. aduenarum 
cfr. Ailn.VII. 10. oms L; oms N. 11—15. religionis .. cum paucis 
cfr. Passio VI. 12. psecucionf/s (deleto i) N. 13. post pene rasura 
2 litterarum in N. 16. Tunc L; Tum N. 17. incelum L coniunctim, 
item postea indextro, ^terreno, ineodem arma deponit cfr. 
Passio VII comunionis N. 17 — 18. uiuific§ . . munitus cfr. Ailn. 
XXVI (p. 117,16). 18—21. suam suorumque .. latere cfr. Ailn. XXVIII 
et Passio VII et Tab. Oth. 22. martyr N ubi meritis eius &c. 
cfr. Ailn. XXXVI exlr. 24. Qui cum patre .u. L; Cui (!) cum patre 
uiuit & R'. N.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.