Full text: Vitae Sanctorvm Danorvm

S. CANVTVS REX 
139 
minis ipsorum in singulis loculis recondentes (!) gloriosorumque 
militum cadauera in atrio eiusdem basilice, angulo occidentali 
simul et aquilonari, terre matri commendabant. ( Ailn. c. XXX). 
Venerabilis autem coniunx beati Kanuti membra preciosa secum 
ad natiuos sibi terminos aduehenda honore decenti recondere 
disponebat. Nocte igitur ecclesiam sancti Albani cum suis 
ingressam (!), circa mediam noctis lux emissa celitus omnes ecclesie 
angulos repleuit ac veluti meridiem (!) solis splendore atrium et 
vicina queque clarissime perlustrauit. Metusque reginam comites 
que pertulit (!) a propositis | (fol. 9 V ) retinens, ne locus martyrii eius 
patrocinijs orbaretur. Porro regina perpendens diuina magnalia, 
licet tanti coniugis mesta maneret descidio(!), tamen tam perspicuj 
prodigij gratulatur indicio: coniugis ad tumulum prosternitur; 
cum fletibus tandem recessit reliquiis salutatis. (Ailn. c. XXXI). 
5. Requieuit sanctus Kanutus in eodem loco annis 8. et 
mensibus fere IX. Olauo fratre eius imperante. Sed crebrescentibus 
miraculis, voto cleri et populi, singulis pontificibus cum multitudine 
cleri congregatis sacrisque ossibus igne examinatis, ex humi mole 
sustollitur et ad basilicam australem, lapideo tabulatu non dum 
penitus constructam, nunc vero eius nomini consecratam, solen- 
niter aduehitur ibique saxeo sarcophago impositus in cripta recon 
ditur. Sed postea Olauo Hungher eius fratre defuncto, et alter 
frater eius Ericus Egothe deo disponente Danicum regnum obtinuit, 
tunc ecclesie frugum copia aridebat (!), et Danos pacis securitas 
confouebat, et ad martyris pygnera (!) crebrescunt magnalia. 
(Ailn. c. XXXII). 
6. Rex igitur Ericus legatis ad pontificem Romanum, scilicet 
Pascalem 2 m , transmissis pro sua canonizatione. At papa cognitis 
rerum gestarum apicibus de consilio prelatorum regem Kanutum 
sanctorum martyrum cathalogo ascribi decreuit, cum martyrii 
gloria adaucta nominis dignitate, vt, qui prius dicebatur Knwt, 
Canutus diceretur: ad instar Abrahe amplificatione nominis insig 
nitur, qui eiusdem sinu exceptus eterna quiete perfrui miraculis 
approbatur. (Ailn. c. XXXIII). Legatis prospere reuersis sancto * 4 
1. scribendum erat aut recondebant aut gloriosorum, omisso que. 
4. Ad hcec in imo margine fol. 9 r adscripta est nota eadem manu: 
Nota, vxor sancti Kanuti nomine botildis (hoc correctum est in: 
Ethla f)uit filia comitis Roberti de Flardria(!). 7. scribd. erat: noctis 
horam. 8. scribd. erat: meridiani. 10. corrige: perculit. 22. scribd. 
erat: vt alter. 24. ecclesie epitomator de suo addidit. 28. post 
canonizatione omissum videtur: egit. 
5 
io 
15 
20 
25 
30
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.