Full text: Vitae Sanctorvm Danorvm

IIII b . EXCERPTA EX LIBRO AILNOTHI. 
1. NOTA DE MARTYRIZATIONE SANCTI KANUTI REGIS. 
Ex Petri Olai Collect. fol. 8 V —9 V . 
1. Effugatus igitur sanctus Kanutus de Iucia venit in Otthensby, 
vbi sedicionis princeps Pipero regem prodiciose tradidit adulando 
regi et populum concitando (Ailn. c. XXV). Porro vespertino tempore 
rex vespertinalem synaxim auditurus basillicam (!) sancti Albani cum 
suis expetit, vbi, hostili cuneo irruente, et igne rore superne virtutis 
extincto, inuictissimi tyrones pro suo principe dimicant. AI rex, 
facta confessione et sacra percepta comunione(l), tam aureis quam 
argenteis muneribus dotauit altaria, sociis etiam hec eadem per 
ficientibus et vicissim hostibus resistentibus. Tunc Pipero pre 
foribus asistens (!) regiarum gazarum fidelissimum prouisorem ad 
certamen prouocat singulare, in quo deuictus. Occurrente et 
gloriose occumbente, Pypero ad vlcionis indicium parum super- 
uexit (!). Nam domi delatus et acerrimo demone vexatus vicina 
queque morsu tactuque dirupit; ore spumans ac clamans, inau 
dita proferens, ligua (!) commanducata miserabiliter exspirauit. 
(Ailn. c. XXVI). 
2. Rex autem tam lapidibus vt Stephanus quam telis vt 
Sebastianus saucius, ede sacra cruore suo ac sociorum denuo 
consecrata, aquam expetiit; quam quidam pietate motus per fene 
stram proorrexit(!), et alius hasta intromissa latice sitim extinguendi 
ocium non admisit. Qui postmodum vesania actus fonti supere 
minens (!), sitim propriam extincturus, capite in profunda demisso, 
Errores editionis Langebekiance non adnoto. — Numeros ego 
addidi. — 5. Nola in margine eadem manu ex transuerso adscripla: 
Pipero iste fuit Friso, vxoratus in Fyonia, in quo rex confidebat, 
sed pessime ipsum tradidit. 14. Hcec corrupta sunt; scribendum 
erat: .. singulare. Quo deintus occurrente et.. 23. scribitur porrexit. 
5 
io 
15 
20 
25
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.