VI
fortasse alienum est, nonnulla addere de Joachimi Blutingii scriptis,
quibuscum , quoad ex libris Mssc. bibliothecae universitatis Kiliensis
ea cognoscere potui, frequentem consuetudinem inii, — praesertim
quum quae Falckius vir doctissimus in praefatione legis Juticae ab
ipso editae de illis protulit, aliquantulum corrigenda esse videantur.
Quos Blutingii libros cognovi, hi sunt:
I. Repertorium juris collectum a me Jouchimo Bluting anno
aetatis meae LXII primo die Maji. Prima pars a litera A. usque
ad N. Unum modo in illa bibliotheca exemplum est, quod Mau-
ritio cancellario Slesvicensi antea fuit, cujuspue prior pars prope
dimidia locis deest diversis, tota vero altera pars, cujus tamen
summa indice continetur. Opus ita perfectum est, ut quum secun
dum literarum ordinem nonnulla de quibusdam juris locis observata
sint, imprimis scripta jurisconsultorum excerpta, et usus judiciorum
patriorum, jus denique commune quaedamque statuta patria attacta
sint. At nulla mentio fit legis Juticae, ita ut cum Falckio, qui
praesidiis hanc interpretandi opus illud adnumeravit, consentire non
possimus. Omnia illa collectanea ad privatum usum destinata fuisse
partim ex modo scribendi minus accurato apparet, partim ex ratione,
qua libri autoris citantur, veluti pag. Msc. 527: Exheredatio. De
hujus locis vide institutiones tuas p. 272. — Libri initium quum
conscriptum sit anno 1634, auctoris anno LXII, Blutingium ao.
1572 natum esse patet.
II. Glossa ad totam legem Juticam, Flensburgi ao. 1717 typis
impressa, quae ab ipso auctore scripta adest.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.