PRAEFATIO
JH-anc dissertationem quum composuerim, qua summos in utroque
jure honores impetrarem, hac ipsa re jam me purgari credo, ita
ut, quod huic fini respondet, satis habeam. Neque ea literis aliquid
prodesse mihi sumo, nisi fortasse hanc laudem mereatur, quod usu
fontium diligenti clariorem lucem, quam adhuc factum est, in inter
nam juris patrii historiam effundi posse ostendat. Ad quam opinio
nem propagandam si quid conferre potero, maxime laetabor ; nam
quum praecipue juris patrii studiis me dedendi consilium ceperim,
magno mihi incitamento spes illa erit, permulta etiam injure nostro
historia duce illustrari posse. Praesenti enim tempore non disjiciun
tur praeterlapsa et futura, sed conjunguntur, qua re qui illis tan
tum operam dat, non res tractat in modum historiae: cujus
tua quoque aetas partem efficit, quumque omnes res aeternis vinculis
conjunctae sint, posterior pars non nisi priore accurate cognoscitur.
Verumsi res patriae alicui minores esse videntur, quod non certus
in iis finis inveniatur, huic recte opponi potest, magna fulgere in
parvis tamquam solem in undis, atque dummodo omnes in loco, quo
collocati sunt, bene vigilent, tutam esse custodiam.
Quibus fontibus usus sim, ex ipsa dissertatione facile appa ,e -
bit, de quibus multa disserere non aptum videtur. Neque tamen

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.