Full text: De Iuramento Partium Cum Consacramentalibus In Slesvico-Holsatia Abrogato

22 
commercii varias gravesque necessitudines cives sinceri siinplicesque 
res litigiosas aeque dijudicare non possunt, ideoque gentes, quae 
facultate res publicas constituendi nostram superant, judicia facti et 
juris diremerunt, — cur juramentum cum consacramentalibus aliqua 
tenus servari non poterat ? Juramentum purgatorium minoris esse 
momenti apparet, nisi cives honesti, qui rei vitam aliquo modo 
cognitam habent, se eum innocentem credere testantur. At jura 
mentum purgatorium legibus sublatum est! Sublatum quidem, et 
pro eo introducta poena extraordinaria, cui nihil magis deesse videtur, 
quam ratio interna. Si consacramentales apte coercitos et de credu 
litate tantem jurantes in illo retinuissent, maxime laudandi essent 
majores. — Sed nimio fortasse jam studio antiqua defendi; nova 
laudare jucundius est. —
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.