Full text: De Iuramento Partium Cum Consacramentalibus In Slesvico-Holsatia Abrogato

21 
quippe quo res sacrae ad mala consilia facile adhiberentur. Quare 
imprimis clericos, in quibus Neocorus et Heimreichius erant, totum 
institutum depugnasse et pios principes in coercendo illo vel abro 
gando omnem operam posuisse vidimus. Et quum Dreyerus iste 
ao. 1548 undecim cives honestissimos perjurio dato in miseriam 
duxisset, urbe Slesvici ut cum consacramentalibus juraretur nemini 
sane in votis fuerit. — Alia vero causa in eo posita erat, quod 
auctoritas jurisconsultorum doctorum jurisque alieni eo tempore in 
nostra patria magis magisque praevalere coepit, quae etiamsi in con 
silia principum terraeque judicia tempore demum posteriore invasit, 
quam aliis Germaniae locis, tamen quum semel factum esset, idem 
effecit. Nam tum jura patria populo cara et opportuna alieni juris 
doctrinae cesserunt, et una cum iis ipse populus ex foro recessit ad 
lares avitos, vel si remansit, in plurimis rebus testis fuit tacitus. 
Instituta quoque antiqua, novis praeceptis non congruentia evanuerunt, 
qua re consacramentales in omnibus rebus, in quibus ex societatibus 
perditis veluti ex collegiis, quae Gildae dicebantur, foederibusque 
gentilitiis pendebant, quasi sponte ex usu remoti sunt. Neque potest 
negari, jure alieno permulta in meliorem conditionem redacta esse, 
et si ad hanc rem respicimus, juramentorum abusum bene esse coer 
citum. Sed ut malum solet adhaerere bono, sic hac in re modum 
excessum esse credo. Nam si consacramentales tollere necesse erat, 
— cur judicia quoque jurata abrogare? 56 ) Atque si hodie 
56 ) Roggius si novisset, qua perniciosa levitate cives in nostra patria optimis juribu 8 
renunciarent, quum haec l>ona agnoscere non possent, constitutionem illam rcg 18 
Fridcrici III., qua civilius urgentibus judicia jurata in oppido Haderslcben 81 
abrogavit, non allegasset ut probaret, nihili esse hoc institutum. —
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.