Full text: De Iuramento Partium Cum Consacramentalibus In Slesvico-Holsatia Abrogato

20 
Qua re consacramentales saeculo XVII. in patria nostra plane 
evanuisse contendi potest, ita ut in illa constutione de juramentis 
coercendis, quae promulgata est die XI. Mens. Decemb. anni 1758, 
nulla eorum mentio fiat. — 
§ 10 . 
Ex iis quae jam conscripsi, facile apparebit, qua ratione juramen 
tum cum consacramentalibus coercitum sit et plane abrogatum ; saeculi 
XVI. initio primum in odium abiisse vidimus, sed apud nonnullos 
tantum, ita ut eodem saeculo medio per totam terram vigeret; tum 
vero in singulis terrae partibus leges contra illud latae sunt, et usus 
judiciorum jurisque consultorum doctrina jus alienum sectantium 
ab eo abhorruerunt, qua re non multum post medium saeculum XVII. 
postremum consacramentalium usum invenimus. Si * * * 55 ) Cujus rei causas 
quaerenti positae praecipue apparebunt in ipsa instituti natura, quod 
aetati qua evanuit, non potuit placere. Nam illa a Luthero inchoata 
reformatione homines excitati rerum ecclesiasticarum vitia animad 
verterunt, quibus frequentior juramenti usus adnumerari poterat, 
Si simili ratione, tempore modo seriore hoc institutum in Dania abrogatum esse 
arbitrari liceat, dissensionem illam inter Cornificium Rosenkrantziura ct Osterson- 
Weillium, de qua disserit Rosenvingius in diss. cit. I. p. 159 ct 11. p. 20fi, 
fortasse ita componere possimus, ut Weilliura non de constanti judiciorum usu, sed 
de salis frequenti tamen loquutum esse accipiamus, quemadmodum etiam verba 
a Rosenvingio allata interpretari possis. IVam si jam ante tam inultum tempus 
usus constitisset, cur lege Christiani V. (I., 14. 8.) juramentum cum consacra- 
raentalibus vetitum idque in praefatione distincte et accurate repetitum esset, 
difficile esset intellectu. Cui accedit, quod Rosenvingius ipse recessum anni 1615 
laudnt, quo hoc institutum agnitum sit; ita ut quum Weillii glossarium juri 
dicum ao. 1641 primum in lucem prodierit, annis viginti sex sine ulla lege plane 
in desuetudinem abiisset; quod non est verisimile. —
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.