16
documentorum copia permittit, neque jam antea factum est, breviter
exponam, qua ratione res ipsa in terra nostra usu processerit.
In regionibus igitur ducatus Slesvicensis, in quibus lex Jutica
valet, consacramentales anno 1585 adhibitos esse inveni. Testimonio
enim judiciali, quod Falckius imprimendum curavit, 41 ) narratur,
Nicolaum quendam in judicium venisse, eique XII. hardae rusticos
sententiam edixisse, ut secundum jus terrestre juramentis se defen
deret. — Quod postea in hoc documento de uno tantum juramento
agitur, objici non potest, quum ipsius partis jusjurandum intelligen-
dum sit, quod conjuratores firmaverunt. Saepissime ita legitur,
veluti in documento illo Noodtiano anni 1548 supra laudato. —
Diutissime institutum, quod tractamus, Flensburgi viguit.
Dreyerus 42 ) enim ex iis, quae Claedenius consul Lt. ab Seelen Me
morabilibus Flensburgensibus adscripsit, etiam annis 1616, 1617 et
1663 consacramentales ab hujus urbis senatu usurpatos esse enarrat,
et quidem anno 1663, quo serius eos jurasse non cognovi, propter
calumniam metuendam. 43 )
41 ) Cf. ejus: Sammlung zur näheren Kunde des Vaterlandes III. p. 37!). — so quam
Claus tho Dinge und XII Ilardesbonden funden em to recht, dat he idt schulde weren
mit sinen F.eden als im Lande een Recht wer. — Initium documenti plane non
intellexi. Sensus fortasse restitueretur, si colon, quod vocabulum : Erwe sequitur,
post: Ronde poneretur, ita ut legeretur: — idt sy Kercke edder Runde: hier
entbaven —.
42) |. c. III. p. 1382.
43 ) Nam verba judicati sunt: — dass aus diesen starken praesumtionibiis die Inten
tion der Gefährde sattsahm abzunehmen, und er desfals nicht so schlecht zum Eide
zu lassen, sondern vermöge üblichen Stadt - Rechtes sich billig mit seinem Kions —
(XII Mann) Eid zu purgiren schuldig. —

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.