14
hoc juramento eo tempore etiam usi sunt, 36 * 38 ) quare fieri poterat, ut
nobiles opera regis in servando illo adjuvarentur.
In ordinatione provinciali reformata locorum supra laudatorum
nihil prorsus mutatum est, ad lib. III. Tit. XXII. his modo verbis
additis : Etiamsi actor juramenti delatione ante litis contestationem
reservata, nihil probaverit, tamen reo juramentum deferre ei licet. 3 7 )
Quibus etiamsi juris communis praecepta de juramento voluntario
attinguntur, de consacramentalibus nihil continetur. Quod etiam
judicato judicii provincialis Gottorpiae habiti die XV. Mens. Oct.
anni 1648 comfirmatur, quo illud juramentum recusatum est, quum
ab omnibus consiliariis et nobilibus et doctis cunctis suffragiis decretum
esset, ut juramentum cum conjuratoribus post annum 1608 in judicio
provinciali non permissum , in posterum quoque caute impone
retur. 3 8 ) — Reinkingius quoque et Fuchsius, ordinationis provin
cialis commentatores, de aliis rebus quaerentes, consacramentales plane
omiserunt.
36 ) Ex Recessus Christiani IV. d. d. 31. Mari. 1015 art. 42. patet, juramentum con-
sacramentalium tunc etiam in Dania viguisse. Cf. Kolderup - Rosenvingii l)iss.
cit. I. p. 159 nota s.
3T ) 1. c. § 2. : Gestalt auch da Kläger sich die delation juramenti ante litis conte
stationem Vorbehalten, demselben, wann er schon nichts erwiesen, dem Beklagten das
Jurament zu deferirn frey steht.
38 ) Haec judicati pars invenitur in Dreyeri : Ferm. Abhandlg. III. p. 1383, qui e
Stryclm cancellarii aulici collect, praejudicat. Ilolsat. Slesv. mssc. cur juramentum
illud recusatum sit hanc rationem refert: da von allen so adelichen als gelehrten
Rätlien per unanimia dahin geschlossen, weilen nächst a. 1608 die duodecim Sacra-
mentalia niemanden am Landgerichte zuerkandt, dass man auch hinfiihro behutsam
damit verfahren sollte. — In causis Holsaticis recentiora tamen hujus juramenti
exempla infra laudabimus.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.