12
in miseriam ducere posse, in odium sane vocatum sit juramentum
cum consacramentalibus. Qua re in judicato judicii aulici Gottorpi-
ensis de die IX. Mens. Jan. anni 1606, 3 2 ) quo sententia magistratus
Slesvicensis, qui juramentum illud recusavit, comfirmata est, haec
ratio refertur, quod in urbe Slesvici cum aliis ex causis gravissimis
juramentum cum XI. conjuratoribus tum variis praejudiciis et usu
diutino, qui hac sententia confirmetur, — abrogatum sit. 32 33 )
§
Quum in omnibus fere terrae regionib.us principes ut consacra-
mentales coercerentur vel abrogarentur studiose laborantes viderimus,
exspectandum sane erat, eam legem patriam, quae et maximi momenti
esset et judicia eorumque modum imprimis ordinasset, de hoc instituto
accurate et distincte praecepisse, praesertim quod Adamus Thraziger,
qui jurisconsultus doctus patrio jure prorsus contempto, statuto Dith-
32 ) Q I1U( 1 legitur in Noodtii: licyträge etc. I 2. p. 100. Ceterum ejus inscriptio
ita restringenda est, ut juramentum eum conjuratoribus in sola urbe Slesvicensi
eo abrogatum sit. Verba documenti quae ad hanc rem spectant, liaec sunt: —
weilen — auch ohne das in unser Stadt Schleswig, aus erheblichen und bedencklichen
Ursachen, der zwölf Manns-Kid, durch unterschiedliche praejudicia und nunmehro
viele Jahre hergebrachten Gebrauch, welche wir auch Kraft dieses ratißciren,
abgeschajfet, —.
33 ) Falckius in praef. ad legem Juticam ab ipso editam § XI. p. XXXIX. citat
constitutionem de dic Xlf. Mensis Febr. anni 1046, qua hoc jusjurandum in
consistoriis Slesvicensibus sublatum sit. Ipsam legem non potui mihi comparare,
sed recte se illud habere non dubito. Quum vero jam supra ostenderimus, quo
studio clerici consacramentalibus se opposuerint, sane est quod miremur, eos
tam diu in ipsis consistoriis viguisse. Fortasse quod aliqua pars hac ratione
insolita, ut supra in causa Slesvicensi se defendere voluerit, etiam lege abro
gatum est, quod jam diu ex usu recesserat.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.