Full text: De Iuramento Partium Cum Consacramentalibus In Slesvico-Holsatia Abrogato

10 
Itaque singulari ibi modo consacramentales coerciti sunt; quum 
enim in jure terrestri Strandfrisonum in paucis causis retinerentur, 
secundum jus vero illarum IV. bardarum ab eodem Joanne datum 
plane abrogarentur, servato tamen juramento partium antiquo : liic 
numerus eorum deminutus est. Quod autem ille dux institutum 
antiquum sensim et apte mutare studuit tempore, quo res patriae jam 
contemni et dirimi solebant, sane dignum est quod observetur. 
§ 6- 
Ne cum consacramentalibus saepius juraretur, in urbe Slesvici 
eo prohibere studebant, ut qui adversarium ad hoc juramentum 
adegisset, jurejurando dato ei satisfaceret et praeterea ad poenam 
condemnaretur. Nam anno 1504 quum tria 26 ) juramenta prae 
standa essent, senatui et civibus Slesvicensibus placuit, ut qui ab 
altero juramentum exegisset et postquam is sese purgasset, quum 
convincere non potuisset, damno tamen juramentisque onerasset, is 
adversarii jacturam resarciret principique et senatui XL. marcas 
persolveret. 27 ) — Hoc constitutum esse de juramento cum con 
sacramentalibus partim patet ex Pauli Cypraei observationibus ad 
hoc placitum, quas infra laudabimus, partim ex documento apud 
26 ) P. Cypraeus in Kolderup-Rosenvingii dissertatione de usu juramenti etc. II. 
l>. 20!). dicit: quatuor juramenta. 
2 7 ) Vide corpus Statut. Slesv. II. p. 45. — ue den andern dryfft, edder dreue, up 
Rede tho donde, und sick des enthleddigede mit Rechte, und konde em des nicht 
auerbringen, und so tho Schaden und Reden brächte, de schälen dem Weddcrparte 
synen Schaden wedder leggen, und der Herschop und dem Rade XL Marek.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.