8
quod Adamus Thraziger, Adolphi ducis cancellarius, antiqua terrae
placita ut Oelgaardius omnino non respexit, sed jus statuto Dith-
marsico ab eo confecto congruum reddere voluit. Ille art. XII.
paululum auctus et emendatus recentiori statuto anni 1591 repetitus
est lib. I. art. XVIII. Dux vero Joannes Adolphus, qui jus Eidora-
stadense emendavit, urbi quoque Husumensi statutum dedit, cujus
tit. XXXI. art. I. in fine juramentum cum consacramentalibus wicbildo
Husumensi priori plane sublatum esse dicitur ; •— quod in statutum
anni 1582 nondum impressum, wicbildo Husumensi tum temporis
datum referendum esse credo.
In quatuor hardis Frisiis praefecturae Tunderensis consacra-
mentales proprio modo abrogati sunt. Joannes enim senior, qui
hardarum consiliis consentientibus 20 ) anno 1559 judiciorum ibi
modum ordinavit, 21 ) juramentum cum consacramentalibus plane
abolevit, ita ut ei, qui duodecima manu antea juraverat, aut soli 22 )
jusjurandum faciundum aut ex jure communi causa probanda esset.
Qua re cum viris de jure patrio optime meritis, qui corpus Statut.
Slesv. ediderunt, quod in nota ** ad lib. 1. art. XII. juris terr.
Strandfr., huic accurate respondere art. XXII. statuti anno 1559
contendunt, consentire non possumus.
2 °) ln edicto, quo statutum promulgatum est, legitur : mit tidigem Rade, Hulpe unde
tho dhoen unsser leeuen getruwen Rahden unnde baven gemelten Veer llaarden.
Cf. ipsius statuti art. X. XII. XXVII.
21 ) Statutum invenies apud Dreyerum, Verm. Abhdlg . II. p. 1110. sq.
22 ) Jusjurandum antiquum non plane sublatum, sed consacramentalibus abrogatis
interdum agnitum esse ex artt. XVII. XXI. XXII. constat.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.