7
§ 4.
Frisones septentrionales integrum fere jus autonomiae sibi ser
vantes, vetustorum institutorum amore acerrime semper defenderunt,
ita ut jus antiquum quasi dentibus ab iis retentum dici possit. Qua
re quum jus apud eos illo tempore, quo piincipes universitatum
provinciarumque autonomiam agnoscebant atque magni aestimabant,
mutandum esset et emendandum, hoc vel ipsi fecerunt, vel principes
de ea re cum iis pacti sunt. Jus vero de consacramentalibus ideo
fortasse hic admodum necesse fuit mutari, quod quum ut in Dith-
marsia saepissime adhiberentur, 17 ) abusus rerum finem procreare solet.
Et primum quidem coerciti sunt anno 1546, quo placuit ipsis Friso-
nibus, ut in singularibus tantum causis necessitate urgente juris
antiqui juramentorum usus fieret, 1 8 ) quod art. LX. statuti anno 1558
repetitum est, 19 ) atque lib. I. art. XII. et XXVIII. juris terrestris a
Joanne seniore duce Strandfrisonibus dati. Jus vero Eidorastadense
anni 1572 art. XII., quae jure communi de juramento litem diri
mente constituta sunt, fortasse eam ob causam accurate continet,
1T ) In judiciis Frisonum res aliter se habebat ; certe in terra Eidorastadensi rustici
judicabant, non juramento obstricti, sed ut dignum est hominibus liberis: Bt
Manschoppe und bi er Ehre. Cf. art. XXIX. juris terr. Eidorast. anni U2fi, 111
Dreyeri: Vermischle Abhandlungen 111. p. 1471.
ls ) Ita rem enarrat M. Ant. Heimreicbius in annotatione ad lib. I. art. XII. j lir,s
terr. Strandfrisonuin ab ipso editi. Cf. corpus statut. Slesv. I. p.439.
19 ) 1* c. — ivo idt averst de unumgenglicke J\oth erfordert, so schall (docli nicht
lichtlich') dat Olde Landt-Iiecht mit Eden gebrucket werden. — Dreyerus, 1,1
cujus libro: Vcrmischte Abhundl imgcn I. p, 18!). hic codex invenitur, legit: do>h
lichtlich; duo autem libri mssc. bibliothecae universitatis Kiliensis habent:
duch nicht lichtlich, quod inulto aptius est ad legis sententiam.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.