Full text: De Iuramento Partium Cum Consacramentalibus In Slesvico-Holsatia Abrogato

5 
§ 3. 
Quibus locis quum floruisse eo tempore juramentum cum con- 
sacramentalibus intelligatur, simul alia ejusdem aetatis exempla inve 
niuntur, quibus illud non satis idoneum habitum et temperatum esse 
patet. Ea enim nostrius patriae pars, qua juramentorum omnia 
genera maxime vigebant, Dithmarsia erat, ubi non modo judicia 
jurata 11 ) imprimis exculta, verum etiam consacramentales foederibus 
gentilitiis vetustis intolerabili modo divulgati erant, atque quum socio 
alios jurejurando adjuvandi officium esset, degeneraverant. Foederibus 
autem illis gentilitiis anno 1538 sublatis consacramentalium usus his 
finibus circumscriptus est, ut maximus eorum numerus undecim esset. 
Quod clericorum opera factum esse, qui totum institutum peroderant, 
ex ratione intelligitur, qua Neocorus, qui ipse illorum ordini adscriptus 
erat, rem enarrat. 1 2 ) Nam a Dithmarsis, ait, per clericos convictis, 
sublatis foederibus gentilitiis nefariis juramentorum nimiam copiam 
anno 1538 coercitam, atque undecim modo conjuratores retentos 
J1 ) De quibus vide : ./. C. F. Heinzeimann von den alten cimbrischen und sächsischen 
Eidgerichten und von der dithmarsischen Nemede insbesondere; — qui tractatns 
typis separatim impressus cst afque in : Schleswig-Holst. Provinzialberichten. 
Jahrgang 1793. 2 tes Heft. 
12 ) Cf. Neocori hiütoriae Dithniarsicae a Dahlmanno editae tom I. p. 365. — 0°^ 
hebben sich de Ditlimerschen , nhademe se dorch ehre Superintendenten unnd Predi- 
canten eines Beteren berichtet, solche vele Eide abgeschaffet an. Chr. 1538 nevenst 
den vordomelichen Schlechtesbiindenissen (im 245 sten Arlikul, dorch Peter Schwin 
unnd Poppen Reimers affgesecht ) also dut men it bi elven christlichen loffwerdigen 
Menncrn, de der Ehren unbeschmittet unnd 90 fl. belövet sin, bliven laten, de einer 
tho sich fordern edder bitten mochte uth sinem Geschlechte ejft uth sinem Carsspei, 
in der Wahrheit tho tugende, unnd wart nha gerade also woll alle Unrichtig !' 11 * 
gefallen; den dat man alles in Ile unnd Gewalt in einer groten Gemeinde nicht 
betern könne, unnd de Tidt vele geven möte, iss jo dorch Erfarenheit gelernt.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.