3
2 *
novi ante illud tempus in patria natum, quo consacrainentales non
permultum valuissent. 2 ) Itaque quum plane alienum sit, in omnibus
legibus patriis et statutis locos innumeros, in quibus sermo est de
hoc juramento, investigare; nonnullis exemplis, quibus medio saeculo
XVI. omnino viguisse constat, allegatis, qua ratione sensim ex usu
recesserit narrare satis habebo. Quam ad rem recte perpetrandam
spatii plus centum annorum jam perlustrandum est, ut ostendatur,
primum quando hoc juramento uti dubitare coeptum sit; deinde
legibus per singulas regiones latis varie mutatum esse vel sublatum,
postremo plane evanuisse.
§ 2 .
In codicillo chartularum Suavestadensium 3 ) duo nobiles adcitati
anno 1532 testantur, Godescalcum episcopum ejusque advocatum in
judicio Rodemisensi limites suos duodecima manu firmasse, et quidem
ita, ut literis recitatis primum hic juraverit cum XI. consacramenta-
libus, ille vero episcopus statim post idem fecerit. 4 ) —
2 ) Q u °d ista jura, in praefectura Bordesholmensi et parochia Aeomonsteradensi usu
recepta, hoc juramentum non exhibent, contra antiquam eorum originem laudari
posse mihi videtur. Aara si quis mihi objecerit, Sallernium istum vel aliuiu
quendam emendare illud potuisse; omnino ex his juribus singulorum vetustatem
ostendi non posse, eaque ut omnia fere statuta ex antiquis novisque commixta
esse concedit. —
3 ) Cf. Westph. M. J. IV. p. 3151. Ar. 102.
4 ) * and na Verlesinge des Zeduls schwor de Vaget siilv twiilffc, und strax darna
de vorbenomede Bischop. Wcstphalen hunc locum minus apte interpunxit.
,, Bestediget bine und der Sinigen Schedungc mit enem Eede upen Korseberge
verba sunt recitatarum literarum. Caeterum censeo, „siilv twdlffe” esse repe
tendum una cum verbo : schwor, ita ut plene et accurate scriptum fuisset; and
strax darna schwor de Bischop siilv twdlffe; nam ipse episcopiis ejusque advo
catus litis consortes videntur esse.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.