2
valet ; sed quomodo consacramentales ex judiciis patriis sensim
abierint, ostendere conabor.
Quod proprio modo in his ducatibus factum esse credo, quum
non facile in alia Germaniae parte vestigia hujus juramenti tam
recentia inveniantur. Et recte quidem nova quaeque serius dici
possunt invadere ducatus illos, quam alias civitates, quo saepe iit, ut
prava instituta, alibi jam dudum sublata hic vigeant, bona vero non
introducantur ; et vice versa ut res praeclarae, aliis locis ab homi
nibus rerum novarum nimis cupidis funditus eversae, liic pie serventur.
Atque si praedia rusticorum non modo individua permansissent, verum
etiam hypothecarum Romanarum et pignorum oneribus opprimi non
potuissent, quod emtione censuum annuorum servata facile effectum
esset: nostrius terrae rustici majori dignitate et vi alios superarent.—
Quod vero attinet ad consacramentales, ex plurimis Germaniae civi
tatibus eo tempore jam evanuerunt, quod est inter speculum Saxonicum
et Ulrici Tengleri speculum laicum, ita ut hoc, ao. 1509 primum
editum, juramentum ex doctrina juris communis tractet, et ut neque
in constitutione Bambergensi neque in Carolina consacramentalium
mentio fiat. Verum in nonnullis Germaniae partibus septentrionalis,
ubi instituta juri Germanico propria diutius vigebant, velut apud
Frisones, tardius eos ex judiciis abiisse non est quod dubitemus,
quamquam certa de ea re testimonia non potuimus comperire.
Sed ut ad Slesvico-Holsatiam redeamus, neminem repugnaturum
esse credo contendenti, usque ad saeculum XVI. nullum ibi vestigium
inveniri, quo sine ulla dubitatione juramentum illud semper judiciis
adhibitum esse negari possit. Neque ullum juris nostrius fontem