XXIII
Natus Stuttgardiae a . super , sec . LXXII1 . ex domo am - plioris dignitatis , quae liberis abundabat , numero sextus , pueritiae et maternae curae annos hoc ipso bono propemodurn destitutos egit . Nam mater per plures annos melancholia laborans quum sero et in spatium brevius domui restituta esset , puerulo edu - cando prope nihil nisi vota praestitit , impressit tarnen imaginem lenitatis Semper suae , qua ferocientem identidem placavit . Magnum illud incommodum , quod mater deerat , ut quoad fieri posset levaret , pater puerulum jam quinquennem oppidano ludo instituendum tradidit , dein de Carolinum spectabat . In quod quum jam tres fratres recepti essen t , percommodum ac - cidit , quod Carolus dux , academiae Carolinae conditor et altor , singulari gratia quartum adjiciendum ultro decrevit . Pater autem prae adultiore , qui suppetebat , Christophorum Henricum optavit , ut qui quamquam nondum decennis tarnen indole ac profectibus altero ad amplectenda doctrinae studia aptior vide - retur . Sic puer , quem tum vestitus alumnorum militaris maxime alliciebat , pusillus inter multo proceriores plerosque omnes locum cepit ( mense Nov . a . LXXXII . ) , sed mox ingenio , fervore studii moribus denique efl'ecit , ut staturae exiguitas in laudis partem acciperetur . Ipsius vero academiae Carolinae disciplina et ratio peculiaris , — prospera illa quidem eo tenore , quo gymnasio , quäle nos novimus , excipientium sese ordinum contiguitate universitatem consertam habuit , laeta etiam quum varietate et ubertate institutionis quadam , tum contubernio ac sodalitiis , quae alumnos interdum in intimam familiaritatem , Semper in studiorum communionem felicissimamque non raro concertationem implicarunt , — veram illa quidem humanitatis curam cultumque animorum noi . propositum habebat , sed ab exordio usum vitae , stimulum autem unum honorem . Dixeris ex nomenclatura et discriminatione , quae nunc fit , Carolinum gymnasio reali continuasse universitatem realem , nam neque theologorum neque philosophorum ordinem continebat . Atque si doctrinae genera , quae animos discentium penitius erudiunt et ad optimi species convertunt ac formant , non prorsus omissa requireres , tarnen et v«terum linguarum et philosophica et vero christiana studia minus diligonter luabekintur , pluuimum

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.