XXII
maxime aetate Pfaffius intimos animi recessus aeternasque curas magis magisque colens ex sacris scriptoribus Matthaeum , ex nostratibus Herderum prae ceteris auctores et consultores quasi in secretum colloquium adhibuit .
En imaginem defuncti , qualem ex recenti postremorum annorum recordqtione illustrem et caram animis impressam tenemus . Neque vero haec senis praestantissimi imago ut ipsa virtute contigua est cum vitae actione prioris nobis non instau - rat memoriam totius cursus , quem Pfaffius in hujus academiae atque liorum ducatuum emolumentum ac decus apud nos transegit .
Ac verissime praedicare licet , hunc qualis quantusque fuerit , quamvis alia in terra natum educatumque , usu qui - dem ac fructu plane nostrum fuisse . Nam incunabula qui - dem ingenii et artium suarum non hanc Albingiam sed Sueviam habuerat ; verum ut primum posito insigniter tirocinio cursum vitae agendae ingredi parabat , opportu - nitate ea , quae eum Havniam ut adiret invitavit , quasi voce manuque divina in eam viam deductus est , qua in notitiam curatorum hujus universitatis ac porro in ea munera perveniret , quae per dies vitae tenuit . In nostros igitur usus parentes et patria Suevia genuerant , Carolinum Stuttgardiense educaverat hanc indolem eximiam . Quam Suevicam quandam usque sen - simus , h . e . apertam et candidam , calidiorem etiam ac pro - ruptam , denique vero eam , quae ferenda quae essent bonis abunde compensaret ; adolescentis autem aetatis nutrimenta Carolinique Opportunität«» et ipse memori pietate recordabatur et nos experiundo intelleximus , quantum ad ejus naturam ad - juvandam et ad propria studia formandam effecissent . Quod si indoles cum insito vigore ad omnem agendi prosperitatem causa principaüs esse reperitur etmaxiina , nutrimentorum autem opportunitas conspirare debet , ut verus laetusque conficiatur fructus , hanc duplicem ac mutuam felicitatem in Pfaffio ita congruisse videmus , ut ubi externae rationes deficerent , quod defuit naturae ingenuae appetitus compensarit , plerumque autem per omnes vitae quasi gradus occasiones et fortunae adminicula ipsius voluntate et facultati faustissime suppeditaverint .

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.