XXI
libros sive novos sive denuo respiciendos etiam in studiorum usum adliibito potius lectore quam suis oculis cognoscere con - sueverat . Ilaque imbecillitas oculorum ci prorsus in acriorem mentis agitationem cessit , si quidem quae auribus accipiuntur mentem longe magis ipsa citant et acuunt , quam quae per silentium oculis quasi muta se ingerunt cogitata ac sensa .
In tanta auditionum ubertate profecto ne sanctiorum dem literarum usus dcerat . Is , quem studiis adeo humanuni , ab ingenii indole tarn plenum ferimus , potioris sui partis partem potissimam , aninuim immortalem nequaquam languide habendum censebat . Auspicabatur unumtjuemque diem ab auditione loci ex bibliis sacris delibati ; maximeque ex bis evangelium Mat - tbaei amplectebatur , summa autem animi veneratione colebat orationem montanam . Qui etiam conventuum sacrorum haud infrequens cultor maximeque Uarmsii nostri quamdiu per utri - usque valetudinem licebat ( o utrumque caecitatis heroem ! ) auditor admodum studiosus ( quocum ei ad extreinos vitae dies usus amicitiae intercedebat ) , omnino non ut multi saepe Iiomi - nes docti statuit , qui agunt certe , quasi quae ecclesia christiana de Christo , de indigentia uaturae humanae , de immortalitate animi rata habet superstitiosis permittenda putent , ad se nihil pertinere ; Pfaffius ista quidem certe non exemit ex generc humani illius , cujus nihil a se alienum esse sentiret . Quodsi scrutatores naturae multi saepe in pantheismi sectam deferun - tur vel saltem proclives sunt , Pfaffing quoque fuit quidem ali - quando , quum in illud periculum ineurreret , olim vel ad tumulum collegae dilectissimi Luedersü ( Parentat . editae p . II ) ea pro - fessus est , quae fere cum dicto poetae philosophi congruunt : ociryhd'tv c & ev 7 ] kdn irukiv , yx ( jlhv si - i yoev , it - jni " j / xx 6' dyoo — terrestris pars in terram rursum , anima in Universum rediit — ; at neque potuit consistere neque constitit in tali placito is , qui homini illud prae omnibus propositum haberet , ut se ipse nosceret maximeque adeo penitus sentiret et persentiret insitum hxumque animis acre perfecti ac perliciendi Studium . Ita enim ( iui sentiunt , nae illi necessario ex pantheismi sapientia exeorde ad induendam colendamque naturae cuique propriac persuasio - nem perdueuntur . Hinc illud consecutum est , quod procedente

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.