XX
placitura videtur , quo vir meritissimus atque electricorum inter principes numerandus causas persequitur , cur plus non prae - stiterit . Quas causas nos experiundo qui cognovimus non po - terimus ( ] uin in nostros quidem usus laetissimas praedicemus^ etiamsi obstiterint , quo minus in proprio physicarum discipli - narum genere laudem etiam illustriorem famamque ad posteros majorem consequeretur .
Et primum , quoniam senis vegeti imago maxime obver - satur , ipse hic vigor ei vix mansurus fuisse videtur , si uni generi quaestionum studiorumque mancipatus , aliorum incurio - sus in hoc uno conesnuisset . Nunc natura omnis humanitatis aeque atque scientiae prope omnis avida senilem animum eadem literarum varietate alebat atque ubertate quasi lactea perfundebat , quae antea ab adolescentia usque usurpata ei do - cendi illam atque omnino orandi agendique cum elegantia ala - critatem indiderat , qua inter nos viguit . Haec varietas ipsa scilicet , dum mentis animique facultatibus aequaliter omnibus satisdat , sapere et fari simul docuerat et cum ingenii sollertia eloquentiam conciliaverat illam ad seria lususque laetissimam . Ac juvabit nunc maxime relegere imaginem , quam studii miri - fice multiplicis ac varii Hegewischius adumbravit eloquentissi - mam in libello supra memorato : Denkschrift der Jubelfeier p . 5 .
Quodsi caeco seni ad explendum animum lectoribus opus erat , abundabat ejus domus officiosissimis iisque ad exteras quoque literas cognoscendas idoneis , uxore , filia , nepote , aliis , quorum opere nunquam deficiens capiti carissimo in quotidiani \ictus similitudinem auditiones suppeditaret , quibus quum vetera literarum etiam sanctiorum studia continuaret tum ascisceret , ut quidque in Germania , Anglia , Francogallia novissimum lec - tores cordatos et elegantes alliciebat . Atque ex communibus literis dicimus imprimis vitas illas Steinii , Yorkii , Friderici Per - thesii , Wolzogeni , ex quibus hic Pfaffio in Carolino Stuttgar - diensi contubernalis fuerat . Eas autem auditiones quod memoria ac mente adeo vere comprehendebat et imbibebat , ut non raro \isitantibus amicis plurium retro dierum lectiones redderet me - ditatione egregie subactas , usui ei fuit consuetudo jam pridem ante subortam necessitatem usurpata . Nam dudum plerosque

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.