XIX
amplectimur , quum adversariorum sententias explanantem an - dimus . Composuit senex LXX1I . annorum luinc librum dic - tando . Quae opera si documento est promtae scientiae , alte - rum ejusdem anni opusculum ob orationis venustatem atque anioenitatem quandam niagis etiam memorabile est . Quum enim collega conjunctissimus G . Belinius , anatomes professor , ei auctor fuisset , ut epistolas olim a Cuvierio adolescente ad se adolescentem datas ipsi edendas permitteret , introductioni , qua editor viri clarissimi mümoriam ornavit , ipse Pfaffus ad - jecit narrationem de necessitudine , quae sibi inde a contubernio in Carolino illo Stuttgardiensi ( quod Schillero alumno inclaruit ) cum Cuvierio intercesserit et praecipue imaginem ingenii Cu - vieriani extulit iis orationis luminibus conspicuam , ut non senem sed virum audire te credas , quem sentiendi et imaginandi su - cus et sanguis juvenem sempiternum praestet . Ne haec quidem duo scripta illi postrema fuerunt . Quum a . L . cholera morbus etiam Holsatiam invasisset , commentariolum composuit , quo collatis prioribus annis eadem peste infestis observationes , ex notitiis physicorum collectas sedulo exegit eumque ad - jutus a Karstcnio nostro , quem plurimi fecit , annali meteoro - logico auctum edidit a . LI . Opus vero postremum quasi peregrinator discessurus et rationes concludens editioni paravit commentarios de vita sua , quos postmodo in publicum sum iri speramus . Quem actum supremum considerantes , quo tum modo , quoque socio opitulante peregerit quandoque finierit , rursus habemus quod vitam feliciter compositam gratulemur . Excitaverat emn in consilium illud pietas filii fratris , qui insti - tisset , ut epistolas ab adolescentia ad fratrem Fridericum datas ederet . His igitur aliisqne epistolis in editionem paratis mense Junio anni superioris de vita ipse sua commentari incepit . Ad nianus ei etiam hoc officio erat sedula cura uxoris , cui omnia dictabat , Semper instans ut opus procederet — ingravescente enim intestinorum difficultate mortem non longe abesse satis intelligebat . — Coronis operi apposita est pridie ejus diei , quo lectus eum recepit , in quo mox liebdomade tertia exspiravit . Paginae autein scripti ultima« ; liabent quandam perorationem
hominis literati ad socios studiorum , quae inprimis candore
* #

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.