XV
verissime ambiguum esse dicas , uter alteri plus debiierit , alterius - que opportun ! täte auctior fuerit , nostrarie academia et patria , cui dei benevolentia hunc doctorem et civem felicissimum ad - duxit tamque diu servavit , an Pfafftus ipse loci studiique per - petuo laetissimus . Qui , quae ejus virtus erat mature inclyta , identidem expetitus ab aliis , invitatus quidem bis in patriam veterem , Wuertembergum , bis in universitatem Halensem , postremum in Bonnensem' , tarnen usque locum , quem apud nos divinitus ceperat , teuere et colere maluit .
Hujus igitur viri nobis addictissimi imaginem quum sedulo amanterque recordamur ac tum per aetatis transactae gradus tum per varias vitae gerendae partes persequimur , illud maxime ultro oflertur animadvertendum , hanc naturam dei favore exi - mio et ab initio bonis ingenii ornatam ac fortunatam et in vigorem mirifice perennem sustentatam esse , ut imbecillitatis humanae , si vita mentis animique potius quam corporis incolu - mitate censetur , propemodum nihil vel Minimum experta sit . Quae enim incommoda duo in plerisque omnibus vitae actionem debilitant , ab initio manca indoles et ex indole voluntas , grediente aetate senectus cum corpore meutern mutilans , eorum neutrum in Pfaffium magnam vim habere vidimus . Si aetatem ingravescentem spectamus , animo certe Senium verum vix et ne vix quidem sensit , si ingenii indolem industriaeque über - tatem dinumeramus , voluntas et studia in tantam varietatem suppetebant , ut neque sensu ab ullo humanitatis genere atque opere abhorreret neque in vitae actione quidquam , quod binas , ut fit , facultates requirit , altera parte mancum relinqueret . Nam quam ex studiis doctrinae sibi propriam sumserat discipli - nam , experientem naturae observationem , eam et scriptor et actor coluit scriptorumque utilitatem nunc scholae nunc vitae accomodavit . Docendi autem officium non solum sollertia verum etiam facundia audientibus probavit . Idem ad oblecta - menta lusumque aeque atque ad seria natus factusque adeo fuit , ut festivitas illa , qua convivia sollemnia exliilarare et quasi condire solebat orator convivalis , nostralium memoria non minus diu celebratum iri videatur , quam sive doctrinae phvsicae et chemicae monumenta , sive pharmacopoeae utilitas .

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.