12
parietes justo crassiores; et quurn tela ejus muscularis adiposam jam ostenderet me-
tamorphosin, eoque pateat, hypertrophiam cordis diutius jam exstitisse, nos sane con
tendere posse puto, hypertrophiam causam morbi Brigthii fuisse. Ante mortem hy-
pertrophiae rationem certe non demonstravimus ; nunc eo hoc factum esse vidimus,
ut partim pericardii hydrops, partim cavorum pleurae exsudatum sonum percussionis
amplius obtunderent; quare sidum cordis definire non potuimus.
Si ad hypertrophiae causam procedimus, ante mortem earn quoque demonstrare
non licebat. Prirnum quidem aneurisma adesse aortae vel arteriae anonymae puta-
vimus; quam vero opinionem postea, quum confirmari non posset, rejecimus. Nunc
ea invenimus, quae hunc in errorem nos induxerant. Sub sterno et in dextro sterni
latere serosum exsudatum in maculis pseudoligamentosis positum erat, quod percus
sionis sonum hoc loco obtuserat, et a corde et vasis propinquis motum pulsatorium
acceperat. Tum arcus aortae vel arteriae anonymae adesse stenosem putavimus. At
opinio nos est frustrata! Aorta ascendens et arcus aortae justo erant ampliores, et
aorta thoracica descendens nihil ostendit miri. Una tantum aderat vasorum anomalia,
quam supra exposuimus. Queritur, num hanc anomaliam hypertrophiae causam dica-
mus, an potius nobis confitendum sit, causam ignotam fuisse et sectione instituta
remansisse. Quam ut interrogationem dissolvere possimus, nos eorum in memoriam
reducimus, quae antea de anomaliae sequelis dicta sunt. Murray circulationem san
guinis inter deglutitionem retardari, quum oesophagus dilatatus arteriam ad columnam
vertebralem apprimeret; Autenrieth hanc sanguinis retardationem vitia cordis organica
sequi posse putavit. Quae vero opiniones nil probant; quum Murray de cordis con-
ditione nihil dixerit, et quum intelligendum non sit, quäle fuerit cor in illo Auten-
riethii casu, quod „magis erat justo minus quam majus.“ At nonnulla afferre possu-
mus argumenta, quibus, in arteria subclavia sanguinis circulationi impedimentum ob-
stetisse, eoque cordis hypertrophiam effectam esse, demonstrari potest. Quae sunt:
1) sonus aortae secundus, cum accentu elatus. Qui quum eo nascatur, ut sanguinis
unda, systole cordis in aortam propulsa, impedimento oblato, majore vi adversus val-
vulas seminulares rejiciatur, quum tota in aorta nullum invenimus impedimentum, id
in eo tantum loco collocandum est, quo arteria major comprimitur. Qua in re dissi-
rnulare quidem non possumus, contrarium esse ab opinione solita ut eompressio rarni
aortae tonum aortae ipsius augere, itaque sonum secundum amplificare possit. Con-
tenditur enim, coarctationem aortae ipsius solarn sanguinem ita posse retardare, quum
circulus sanguinis major ampliorem habeat extensionem, ut rami impedimentum tonum
trunci ipsius augere posset. Quare prirnum hoc argumentum adhibere non possemus,
nisi secundo etiain affirmaretur. 2) Aortae lumen usque ad arteriae subclaviae dex-
trae originem justo est amplius, dum aorta thoracica descendens normale praebet
lumen; itaque si sanguinis circulatio retardata et aortae amplitudinem tonumque auxit,
et cordis hypertrophiam procreavit, in arteria subclavia tantum haec effici potuerunt.