10
patio sequitur; paulo post denuo somnolenta fit; uraemiae impetus rursus videtur
imminere. Pillulae drasticae fortes adhibentur, itaque periculum declinatur, ut non-
nullos dies post idem qui ante status adsit.
Mense Aprili exsudatum in cavis pleurae turn augetur, turn deminuitur, una
cum dyspnoea. Quaestione physicali anterioris pectoris parietis de cordis et arteriarum
afiectione nihil reperimus novi. Itaque, quum organorum circulationis status idem
remanserit, quamdiu aegrotam observamus, aneurismatis canjectura magis magisque
fidem amittit. Id tanturn ex signis colligimus, stenosem adesse aut aortae aut ano-
nymae, quae cordis procreaverit hypertrophiam; pulsationem spatii intercostalis secundi
dextri explicare non possumus. Eodem se habet modo ineunte mense Majo; turn
autem omnem aegrotae statum pejorem fieri animadvertimus; aegrota verbis parcit,
tranquilla est, longe ac permultum dormit, vigilant! omnes circa se nihil sunt curae.
Major fit macies; cutis flaccida et sicca, semper deteritur. Dyspnoea constantius au
getur. Oedema simul crescit; praecipue si aut in dextro aut in sinistro cubat latere,
aut dextra aut sinistra faciei pars intumet. Vox vix audiri potest. Appetitus ciborum
baud adest, alvus remediis tanturn laxativis aperiri potest. Mortem rnox imminere
putamus. Die XIX. mensis Maji rursus somnolenta fit, pulsus tardior, minor ; respi-
ratio impeditur, aegre molitur. Tempore postmeridiano moritur. — Urina usque ad
mortem eandern fere albuminis quantitatem continuerat (8,97£fi).
Quae necropsia invenire putamus, breviter haec sunt: Degeneratio renuni
Brigthii, et eae quae hunc morbum sequi solent, exsudationes, praesertim in cavis
thoracis. Hypertrophia cordis, ejusque causa: impedimentum circulationis sanguinis
vel stenosis aortae vel majorum ejus ramorum, probabiliter arteriae anonyrnae.
Sectio fit decern et octo horas post mortem. Cadaveris extremitates inferiores,
labia pudenda majora, cubiti valde oedematice tument. Corpus superius macerrimurn,
manus dextra livida, phalanges anteriores ejusdem manus bulbosius tument quarn
sinistrae. Venae colli, quae ante mortem valde turgebant, videri non possunt. Tela
subcutanea menti et colli modice infiltrata.
Sub arachnoideam et in ventriculis paululum exsudati serosi; in cerebri super-
ficie parva capillarium injectio. Plexus choroidei pallent. In basi cerebri aliquantu-
lum seri. Arteria vertebralis dextra majus praebet lumen quam sinistra. Processus
jugularis sinister dextro magis prorninet. Paries thoracis sinistri anterior inferior
magis convexa est, quam dextra, et quidem usque ad secundam costam. In cavo
pleurae sinistro tres ad quatuor librae pellucidi seri. Ad costam quintam discrinieu
pseudoligamentosum superiorem et inferiorem thoracis partem dividit, quae nusquaiu
inter se videntur communicare. Pars inferior pulmonis sinistri ad columnam verte
bralem dense appressa est; superior pseudoligamentis, serose infiltratis, parieti thoracis
adnexa. Eodem modo pulmo dexter thoraci concrevit; quae pseudoligamentis fiebant
maculae magnae serosum continent exsudatum. — Larynx sanus; in trachea et bron-