Full text: (Band I.)

9 
loquatur, num parietes thoracis differenter voce vibrentur, demonstrare non possumus. 
Attamen multurn cavis pleurae adesse exsudatum credimus. In anteriore thoracis 
pariete cordis ictum debiliorem sentimus, quare pericardii hydrops praesto esse novis 
videtur. Praeterea medio mense Januario invenimus, pulsum arteriae radialis dextrae 
debiliorem esse quam sinistrae, at, quoad eruendum, eodem tempore advenire. Quod 
quidem videtur indicare, impedimentum obstare sanguinis circulationi aut in aoi'ta aut 
in arteria anonyma, eique si ea componimus, quae ex thoracis percussione accepimus, 
praecipue sonum obtusum in sterno et in dextro sterni latere, facile conjicimus, aneu- 
risma aut arcus aortae aut arteriae anonymae existere. Quum autem ii non audiantur 
soni frementes, qui aneurismatis propii quidem dicuntur, at non semper audiuntur, 
opinio nostra conjectura tantum remanet, quam eo promtiore conservamus animo, 
quia earn cordis hypertrophiae causam putamus. 
Ineunte mense Februario accuratius demonstrari potest, latus sinistrum thoracis 
minus voce vibrari, quam dextrum, et quum in linea axillari sinistra usque ad foveam 
axillarem percussione sonus exoriatur obtusus, simul in scapula bronchialis, in inferiore 
thoracis parte nulla audiatur respiratio, exsudati quantitatem in cavo pleurae sinistro 
multo auctam esse putamus. 
Die IX. m. Februarii, quo accuratior rursus instituitur quaestio, percussio pa 
rotis anterioris thoracis, quae ad vitium cordis ejusque rationes diagnoscenda gravis- 
simi est moment!, nihil ostendit, quae ab iis, quae antea accepimus, differant. Eodem 
modo auscultatio cordis sonorum, qui debiliores tantum audiuntur, novi nihil affert. 
Contrario in spatio intercostali dextro secundo motus pulsatorius non solum digito 
»nposito sentitur, sed etiam oculis percipitur. Qui quum motus pulsatorius loci, qui 
Percussus sonum reddit obtusum, ex.majore tantum ac solidiore progigni videatur 
Posse corpore, quum ipsius autem cordis ictum prope ad papillam sinistram sentiamus 
aneurismatis conjecturam eo certius demonstrari putamus. Mirum tarnen est, nostrae- 
f l Ue conjecturae adversarium, ut, quod jam supra commemoravi, soni frementes non 
audiantur, et ut thoracis percussione et auscultatione nihil aliud ac antea accipiamus, 
Fa ut aneurisma per totum hoc tempus nihil esse mutatum videatur; ut nihilominus 
Uiotus pulsatorius nunc primum adveniat. 
Ultimo mense Februario aegrota queritur, sensum et vim bracchii dextri de- 
biliores fieri ; manus sinistra bracchium dextrum, quod si movere vult, adjuvat. Tum 
exsu datum in cavis thoracis valde augetur; dyspnoea exacerbescet; tussi multa 
s Puta edit sanguinolenta. Quae num ex infarcto haemorrhagico, an ex pneumonia 
1 Utercurrenti, an ex ruptura aneurismatis imminente exoriantur, haud demonstrandum, 
( l u uin dyspnoea, quae ad orthopnoeam nonnumquam augetur, quominus quaestionem 
thoracis instituamus, nos prohibeat. Ineunte mense martio discedunt. Quum in ore 
e t faucibus aphthae exoriantur, dysphagia afficitur aegrota. Eodem tempore maximis 
ac frequentissimis diarrhoeis laborat. Quae die decimo mensis Martii cessant; obsti- 
2
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.