8
sinistra in costa quinta soni cordis et debilis respiratio, in dextra clara et aucta
respiratio, haud soni cordis. In tergo supra spinam scapulae dextrae clara, sinistrae
minus clara et aucta auditur respiratio vesicularis. Infra spinam utriusque lateris
aeque clara; infra scapulam sinistram clarior et pellucidior quam infra dextram.
Unum infra mammae papillam digitum, ubi cordis ictus sentitur, prior cordis sonus
obtusus et longior, alter brevior. In intima sterni parte prior magis obtusus, alter
magis crepitans ; eodemque modo se liabent ad dextrum sterni latus. In costa tertia
dextra prior magis est obtusus, alter mire tinnit; quod in spatio intercostali secundo
accuratius auditur. Carotidum sonus uterque clare auditur.
Diagnosiin earn esse, ut aegrota morbo Brigtlni alfecta sit, facile intelligi-
mus. At non aeque liquet, quomodo organa in cavo thoracis contenta se habeant
Ex iis enim, quae quaestione regionis cordis instituta accepimus, ex percussionis sono
amplius justo obtuso, vi et amplitudine ictus cordis, sonis Claris ac puris cordis, ex
majore tandem convexitate thoracis sinistrae hypertrophiam cordis adesse putamus;
ejus autem rationem, praecipueque causas nonduin dicere possumus. Qua ex hyper-
trophia morbus Brigthii exortus videtur esse. Quod attinet ad pulmones, eorum tela
compressa tantum videtur, praesertim sinistri. Prognosis infausta dicenda, quum vitio
cordis mederi non possiinus. Therapia morbo Brigthii primo medeatur necesse esse
putamus; quare pillulae Heimii dantur; quae quum recusentur nonnullos dies post
infusum herbae Digitalis purpureae accipit, postea pulverem corticis Chinae cum cre-
more tartari.
Aegrotae status idem fere manebat usque ad medium mensem Decembrem;
augebatur quidem nonnun quam dyspnoea, at semper mox decrescebat. Ex thoracis
quaestionibus physicalibus nil reperimus, quod diagnosin mutaret. Eo, quod dixi,
tempore dolores capitis augentur, dyspnoea major fit et crebrior. Die sexto decimo
mensis Septembris aegrota somnolenta convulsionibus afficitur; alvum et uinnam con-
tinere non potest; facies, lingua intumescent; labia et extremitates, praecipue tertiae
digitorum et manuum et pedum phalanges colorem accipiunt cyanoticum. Pulsus par
vus, haud semper eadem frequentia, modo centies, modo octogies in sexagesima horae
parte repetitur. Yenaesectio, quae magis ut sanguinis quaestio instituatur, quam me-
dendi causa fit, in utroque bracchio iteratur, ut sufficientem sanguinis quantitatem
accipiamus. Nee ureum nee ammoniacuin carbonicum invenimus, nihilosecius uraemiae
impetum adesse putamus. Ordinantur: fomenta frigida in caput; infusum foliorum
sennae. His semper adhibitis, frequentes diarrhoeae efficiuntur; somnolentia sensiiu
deminuitur, idemque, qui ante, status revertitur. Hoc tempore quaestio physical^
pectoris institui non potuit. Die sexto m. Januarii primum invenimus, sonum per*
cussionis in posteriore inferiore thoracis sinistri parte magis esse obtusum quam antea;
usque ad columnam vertebralem obtusio non procedit, sed unum ab ea digitum sonus
redditur sonorus, at etiam .hie respiratio nulla auditur. Quum aegrota placidissime