Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1854 (Band I.)

tarnen medico se non permisit, et aestate ineunte adeo ex morbo convaluit, ut dif- 
ficillima etiam rnunera coniicere posset. Exeunte mense Septembri menstruatio ces^ 
savit; paulopost dyspnoea rediit; inter respirationem pectus putabat oppressum. Tussi 
primum pauea, postea plura sputa mucosa ejiciebat, nunquam tarnen sanguinea. Vox 
rauca fiebat. Dolores capitis cum vertigine conjuncti, tremor ante oculos; oculorum 
hebetatio. Ineunte mensi Octobri extremitates inferiores intumescebant. 
Quum recepta esset, quaestione instituta, haec reperimus. In margine externo 
pedis sinistrae ulcus magnitudinis nuinmi thaleri, quod margines acutos, fundus strato 
exsudati cani obtectum praebet. Utraque extremitas inferior oedematice turnet. Yox 
raucida, larynx non dolet, mutationes organicae in eo non apparent. Organa dige- 
stionis nil affici videntur, lingua quidem parvo muco obtecta, at ciborum appetitus et 
defaecatio legitimi. — Hepar justo major digitum unum trans costarum marginem in 
feriorem porrigitur. Lien justo non major. Regio renalis non dolet; urinae protiu- 
viurn normale, quantitate ordinaria. Urina limpida, reactione acida, magnam albuminis 
quantitatem continet. Microscopio quaestita, frequentes ac crassos fibrinae cylindros 
ostendit. Pulsus fortis, plenus, octogies quater per sexagesimam liorae partem repe- 
titur. Tussi valde laborat aegrota, multa sputa mucosa et glutinosa edit. Quaestione 
thoracis physicali haec reperimus. Paries anterior thoracis sinistri amplius curyata 
est quam dextri, in dorso res contrarie se habet. Venae subcutaneae supra et infra 
claviculam sinistram tument. — Motus partium dimidiarum thoracis in respiratione 
mter se non differunt. In spatio intercostali quinto intus papillam ictus cordis sen- 
titur, parvo cum Stridore conjunctus. Eodem fere modo in spatio intercostali quarto 
ac tertio, inter expirationem in secundo arcte ad sterni marginem; motus eodem loco 
e t tempore videri etiam potest. Lateris dextri in secundo spatio intercostali arcte ad 
sternum cordis motus accuratissime sentitur, minus accurate in tertio et quarto. Per- 
cussione instituta in fossa supraclaviculari sinistra sonus leniter obtusus oritur; etiam 
lT| h‘a claviculam sinistram sonus magis est vacuus quam infra dextram. In cartilagine 
c ostae secundae sinistrae magis obtundi incipit sonus; in spatio intercostali secundo 
°ttmino vacuus est usque ad duos a sterno digitos. In spatio intercostali tertio ob- 
tusio usque ad tres digitos a sterno progreditur, in quarto ad foveam axillarem, in 
huinto ad tergurn. Dextrorsum sonus obtusus in spatio intercostali secundo ac tertio 
Us que ad unum, in quarto et quinto usque ad duos a sterno digitos progreditur. In 
fossa supraspinata sinistra sonus est vacuior quam in dextra; sub spina in utroque 
^ 0r si latere aequalis; in inferiore scapulae angulo sinistro magis obtusus quam in 
dextro; infra scapulam sinistram omnino vacuus. In fovea axillari sinistra sonus 
re dditur clarus, qui ab costa quinto omnino deest. Auscultatione instituta in utraque 
Parte supra et infra claviculam clara auditur et acuta respiratio vesicularis, et sub 
tosa claviculae longitudine soni cordis, in latere sinistro distinctius quam in dextro. 
tovea axillari dextra respiratio clara puerilis, ambo cordis soni. In linea axillari
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.