Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1854 (Band I.)

6 
lieres tantum hoc dysphagiae genere afficiantur, et quod pubertate incipiente atque 
exeunte morbus quam maxime augeatur. Haud multo post Autenrieth in clinice Tü 
bingens! filiam quandam dysphagia lusoria aflectam ostendit, et eo, quem supra 
diximus, modo curavit; filia post nonnullos menses e nosocomio sanata dimittitur; 
diagnosis autopsia confirmari non potuit. 
Tum vero adversarios sibi conciliavit nova Bayfordii et Autenriethii doctrina. 
Fleischmann *) prosector Erlangensis earn aggreditur opusculo de arteriarum anomaliis. 
Observaverat nostrae anomaliae casum, in quo dysphagiae nil adfuerat, quare totam 
repudiat doctrinam. Demonstrat enim, oesophagum inanem omnino non posse com- 
primere arteriam, plenum inter deglutitionem paulum tantum et perbreviter, ita ut 
sanguinis unda, tota atque omni vi cordis propulsa, facile compressionem superare 
possit; demonstrat, pulsum arteriae radialis minorem fieri non posse, neque via san 
guinis longiore, neque arteria compressa; parvitatem pulsus in iis, in quibus obser- 
vata sit, casibus, ex occultis ac fortuitis causis deducendam esse. Eandem quamquam 
Rudolphi sententiam pronuntiavit, dysphagiam lusoriam medici germanici conservän- 
dam putabant. Una quidem autorum pars earn negare tantummodo non! audebat; 
at altera, quae Autenrieth sequebatur, symptomatologiam et therapiam componebat. 
Quorum praesertim Schoenlein **) commemorandus est, qui dysphagiam lusoriam ad 
quas dicit teromorphas numerari vult. Opinionem adversariam Fleischmanni eo ex- 
plicat, quod hic varia decursus arteriae genera non respexisset: verum quidem, inquit, 
non in omnibus anomaliae casibus dysphagiam exoriri; semper autem exoriendam, 
si subclavia inter oesophagum et column am vertebralem trän seat. Yiam si faciat inter 
oesophagum et tracheam, cujus paries posterior mollis sit, arteriam inter deglutitio 
nem compression! evadere posse. Symptomatologia, diagnosis, therapia eaedem fere 
sunt, quae Autenrieth. 
Quoad equidem scio, post Schoenlein autorum Germanicorum nemo longius 
de dysphagia lusoria disseruit. Etsi passim in novissimis de pathologia et anatomia 
pathologica libris commemoratur, breviter tantum fit, et novi nihil additur; praecipue 
nullus memoriae traditus est casus. Eum, quern hic vidimus, nunc referam liceat. 
Ida Behrmann, ancilla Schrevenbornensis, die vicesimo nono mensis Novembris 
anni superioris nosocomio academico -recepta est. Viginti tres annos nata, statura 
media, forma tenui at bona, bene nutrita. Ab infantia semper se viguisse dicit: 
menstrua ante hos quartos annos apparentia usque ad autumnum superiorem legitima 
erant. Causis occultis ante hos sex annos ulcus in pede sinistro exortum est, quod 
passim sanabat, semper autem denuo dehiscebat. Per hiemem praeteritam aegrota 
tussi ac dyspnoea laborabat, simul cordis palpitationibus et capitis doloribus; quare 
*) Abhandlungen der phys.-medic. Societät zu Erlangen, Bd. 2. 1812. 
* v ) Dr. Schönlein, allgem. und spec. Pathologie, nach dessen Vorlesungen p. 108.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.