Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1854 (Band I.)

5 
nomen dedit dysphagiae lusoriae, hac arteriae anomalia progigni diceret. Midierem 
quandam curaverat, quae usque ab infantia inter deglutitionem certis affecta erat mo- 
lestiis, quae pubertate incipiente adeo accreverant, ut medicorum auxilio carere non 
potuisset. Venaesectiones, quae aliquam afferebant levationem aegritudinis remorantia 
ma gis quam sanantia erant remedia. Postea, quum ob morbum manuurn mercede 
mopiam tolerare non posset, in hospitio pauperum recepta, per viginti annos vix 
semel per diem cibos sumerc conata esse, minusque liquores quam solida alimenta 
pertulisse dicitur. Cibi non evomebantur quidem, sed paulisper tantum in deglutiendo 
haerebant aegrotaque in hoc tempore anxietate, dyspnoea, palpitatione cordis per- 
magna afficiebatur. Sexaginta annos nata mortua est, et cadaveris sectione instituta 
nil reperierunt, quam originem abnormem et decursum inter tracheam et oesophagum 
ar tnriae subclaviae dextrae. Quo quidem ex casu Bayford dysphagiam lusoriam pro- 
cieavit. Hand multo post similes nonnulli animadversi sunt casus, autoribus Monro, 
Walter, Ploucquet, qui dyscatabroseos angiologicae nomen ei dedit. 
Medicorum Germanicorum Autenrieth *) primus optime de dysphagia lusoria 
meruit. Quum mediastini quondam anatomiam demonstraret, subclaviam dextram, a 
iaeva arteriae subclaviae sinistrae exortam, inter oesophagum et columnam vertebra 
lem transcurrentem vidit, Cor magis erat justo minus quam majus, ejusque color 
pallidior; arteriarum parietes tenues et subrubricundae erant; praeterea nil patholo- > 
gme in cadavere invenit. Quaestione instituta Antenrieth comperit, mulierem vivam 
dysphagia affectam fuisse, et per decem ante mortem dies vino tantum adusto fruitam 
esse. Similia in vetulae cadavere haud diu ante observata erant, et quum hoc ma- 
cerrimum fuisset, dysphagiam vivae adfuisse, ille putavit, eamque mortem e fame 
r ecepisse. Quibus ex duobus casibus Autenrieth symptomata, diagnosin, quin etiam 
therapiam dysphagiae lusoriae composuit. Symptomata haec sunt: 1) Magna cordis 
palpitatio et sutfocationis imminentis sensus inter deglutitionem; quod utrumque 
arteriae compressione et sanguinis circulationis retardatione efficitur, quae quamvis 
hrevissima, per cor sinistrum ad pulmonum vasa, et ad cor dextrum porrigitur. 
) Pulsus arteriae radialis dextrae minor est quam sinistrae, ob compressionem arteriae 
m ob longiorem sanguinis viam ad dextram manum. 3) Musculi bracchi dextri de- 
Ihliores sunt, quam sinistri. 4) Reditus morbi, certis intervallis interpositis, ejusque 
ratio spasmodica (ob distortum ramum recurrentem nervi vagi). 5) Menstruatio et 
minmo incipiens et singulis mensibus revertens multum ad morbum augendum affert. 
^igna stenoseos mechanicae oesophagi non adsunt. — Putavit Autenrieth, therapiam 
ea curare debere, ut pseudoligamenta, quibus arteria oesophago adnexa esset, solve- 
1 ei »tur, et arteria in magis spatii praebentem thoracem detrudi posset, quod quidem 
s pecillis oesophagi, quibus spongia adiixa, effici voluit. Mirum esse addit, quod mu- 
’) Pfleiderer (rect. Autenrieth) Diss. de dysphagia lusoria. Tubing. 1806. — Deutsch in JteWs Archiv, Bd. 7.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.