Full text: (Band I.)

4 
ut subclavia sinistra inter truncum anonymum et carotidem sinistram invenitur. 2) Aut 
numerus vasorum deminuitur eo, quod compluria inter se conjunguntur: quin eliam 
ex uno omnia trunco communi exoriri possunt. 3) Aut ramorum numerus augetur, 
ita quatuor, quin etiam plures ex eo progigni possunt, si arteria anonyma deest, et 
subclavia carotisque communis dextra singulae ex ipso arcu prodeunt. Cujus generis 
quum nostra sit anomalia, longius postea de ea nobis disserendum est. 4) Tres qui- 
dem exoriuntur rami, qui autem liaud legaliter diffinduntur, ut subclaviae singulae, 
carotides communes utriusque lateris uno conjunctae trunco exoriri possunt. 
Tertio in varietatum geilere longius immorari debemus, ad id enim, quam 
hac dissertatiuncula describere conor, anomalia adnumeranda. Unum jam supra 
allegavimus exemplum, id quidem, quo, dum truncus anonymus deest, arteria sub 
clavia et carotis communis dextra ex ipso arcu aortae progignuntur, eoque ut quatuor 
ex eo exoriantur rami fit. Legitimam hanc originem in balaena invenimus; hae enim 
vasorum anomaliae eo maxime delectant, quod normales in animalibus vertebralibus 
quibusdam reperiuntur. — At subclavia non semper prima est arteriarum; nonnun- 
quam inter carotides, inter carotidem et subclaviam sinistram, quin etiam post sub- 
claviam sinistram ex arcu exoriri potest. Tum ipsius nonnunquam aortae thoracicae 
descendentis ramus fit. Hoc in loco si ex aorta prodit, longiorem ut ad suam veniat 
extremitatem, viam facere coacta est. Triplex ei patet. Aut ante tracheam, inter 
hanc et carotides transcurrere potest (Walter, Hunauld); aut inter tracheam et oeso- 
phagurn (Bayford, Meckel); aut inter oesophagum et columnam vertebralem (Meckel, 
Pohl, Murray etc.). Cujus tertii anomaliae generis plurimi inventi sunt casus et di- 
vulgati. Tiedemann in supplementorum ad tabulas arteriarum tabula tricesima nona 
eas omnes depingere studuit. 
Ii praesertim casus, in quibus arteria subclavia dextra aut inter oesophagum 
et columnam vertebralem aut inter tracheam et oesophagum transcurrit, medicorum 
animos in se converterunt. Postquam complures jam divulgati sunt casus, qui ana- 
tomiam tantum respiciebant, Murray, *) qui in cadavere dissecando arteriam subcla 
viam dextram regione vertebrae dorsalis quartae ex aorta thoracica exorientem, et 
sub aorta, trachea oesophagoque, inter hunc et columnam vertebralem oblique ad 
claviculam ascendentem vidit, cogitavit primus, arteriam inter deglutitionem bolo com- 
primi, itaque sanguinis circulationem prohiberi, quum arteria ob vertebrarum colum 
nam compression! evadere non posset. Quam in illo cadavere adfuisse arteriae com- 
pressionem, eo demonstrare voluit, quod bracchium dextrum sinist.ro debilius erat. 
He homine vivo, ejusque de morbis reperire nil potuit. 
Quam Murrai observationem medici primo respexisse non videntur; at viginti 
fere annos post eandem rem contendit Bayford, **) qui eo processit, ut morbum, cm 
*) Abhandlungen der Schwedischen Akademie der Wissenschaften von 1768. 
■'■) Memoirs of the medical Society of London. Vol. II. 1789.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.