13
remoto, tumor formatur mollis et fluctuans, quo quidem aperto materiae putridae
gasaqe valde foetida evacuantur. Quo morbi exitu aegroti fere omnes vita privantur.
Gangraenae diffusae signa eadem sunt, decursus vero celerior est. Haemor-
rhagiae rarius observantur, signa physicalia eadem sunt quae pulmonum oedematis aut
catarrhi hurnidi aut cavernarum. Mors plerumque primis hebdomadibus morbum finit,
neque aegroti ulli sanati esse narrantur.
In hominibus insanis symptomata morbi illius saepius alia sunt, quod formis
msaniae variis efficitur. Saepius morbus diagnosci non potest, quod sputa omnia
desunt. Fit etiam, ut nullum pulmonis alicujus morbi sign urn appareat, quare Guis-
lain 'in hominibus insanis gangraena pulmonum affectis nunquam fere febrem, dolores,
dyspnoeam se observasse dicit, contra Fischel omnia symptomata deesse vidit, in
nonnullis tantum aegrotis, qui e summa dementia et epilepsia laborarent- Postremum
memorandnm est, quod Fischel animadvertit, homines sitophobos, cum gangraena pul
monum exstiterit, nimio appetitu omnes cibos devorare solere, quod a me in duabus
puellis supra descriptis visum non est. Anatomicam sitophobiae causam in paralysi
ventriculi partiali sitam esse Guislain sine causa ulla probabili putat.