Full text: (Band I.)

multa pigmenti nigri grana cernuntur. Qui villi, quia a multis auctoribus doctissimis 
observari non potuerunt, nihil cum gangraena pulmonum commune habere videntur. 
Etiam crystalli adiposi acubus similis, tabulae cholestearinae, crystalli phosphatis am- 
monn et magnesiae, simul cum infusoriis fungisque et corpusculis sanguinis valde 
mutatis ita saepe in sputis adsunt, ut ad morbum diagnoscendum multum valeant. 
Itaque hie ut in morbis omnibus videmus certa morborum, ut dici solent, signa pa- 
thognomonica non esse, sed ut morbi vere diagnoscantur semper multa, quaa aliis 
in corporis conditionibus alia sint, signa adesse debere. 
Creberrime cum gangraena exstiterit, frigus febris observari potest. Tum 
aogroti celeriter macescunt, facies proprio colore plumbeo tegitur, labia contremescunt, 
angore magno aegroti cruciantur, pulsus frequens, parvus, filiformis est. Febris secun 
dum I raube semper adest, quae ad gangraenam a bronchis dilatatis distinguendam 
respici potest. Aegroti frigore febris vexati plerumque se dolore thoracis, respiratio- 
nibus moti, pungente valde cruciari conqueruntur, quo, quominus loquantur libereque 
sese moveant, prohibentur. Mox sputa ejiciuntur, initio quidem mucosa et puriformia, 
demde vero massae lllae, quas supra descripsi, odoris terribilis. Oris foetorem aegroti 
saepe vehementer deplorant, Percutiendo et auscultando invenies signa aut pulmo 
num catarrhi aut infiltrationis aut excavationis aut, si gangraena longius extenta est, 
pleuritidis et pneumothoracis, alia. Gangraena simulac in bronchum majorem pervenit, 
plerumque haemorrhagiae majores minoresve sequuntur, quae si nimiae fiunt ac saepe 
redeunt, anaemia mox sequuta celeriter mors efficitur. Sanguis raro purus invenitur, 
plerumque nigerrimus, decolor, foetidus. Crebrius vero symptomata resorptionis ap 
parent, quae si adsunt, febris fit perniciosa, aegrotos mox vires omnes deficiunt, 
pulsus minimus numerari nequit, lingua sicca, crustis crassis obtecta, sitis vix tolera 
tin'; tunc diliria et diarrhoeae profusae morbum comitantur. Fit etiam, ut mox 
aegioti leconvalescant, sed post bi*eve tempus in eundem gravioremque morbum in- 
cidant. . Saepius vero signa morbi valde exigua adsunt, ut aegroti per primas hebdo- 
mades in lectis non teneantur, sed voce tantum infirma, oculis inertibus, lingua pituita 
obtecta morbus quidam adesse indicitur. Morbi decursus maxirne varii sunt, mox 
sequitur post nonnullas hebdomades mors, mox post unum pluresve annos. Morbus 
ut prorsus sanetur ante semestri unius decursum raro accidit, quae sanatio tune tan 
tum vera putanda est, si ex longo tempore nihil sputorum foetidorum tussiendo 
ejectum ac valetudo firmior facta est, et percutiendo atque auscultando nullus pul- 
monnrn morbus reperiri potest. Gangraena vero pleura perforata signa pleuritidis vel 
pneumothoracis vehementissima apparent, quibus mox summa dyspnoea stupore febri- 
que acutissima mors efficitur. Nec vero si peritoneum perforatum est signa leviora 
sunt, sed aegroti meteorismo vehementi summisque doloribus cruciati mox moriuntur. 
Si \eio cum adhaesiones vetustae antecesserint, massae gangraenosae parietes thoracis 
molles mficiunt lougiusque propagantur, loco quodam saepe a gangraena prima valde
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.