Full text: (Band I.)

11 
vera sint recte diagnoscere. Initio saepius gangraenae omnia fere signa desunt; si 
exstitit in pulmonibus, morbis aliis affectis, pneumonia, infarctu haemorrbagico, tuber- 
culosi, eorum morborum symptomata mutari non solent. Simulac vero locus gan- 
graenosus cum broncho majore communicavit itaque materiae foetidae foras ejiciuntur, 
foetor terribilis sputaque putrida morbum ipsum indicabunt. Tarnen jam casus multi 
noti sunt, ubi per totum morbi tempus aut prorsus nihil tussiendo expulsum est aut 
massae tantum vel mucosae vel puriformes; quae cum ita sint quum universa gan 
graenae pulmonum signa valde incerta sint, nemo morbum diagnoscere potest. (Leuret 
gaz. medic. 1847.) Fit vero etiam, ut quum ab aegroto vivo per longum tempus 
sputa multa putrida foetidaque expectorata sint, tarnen in cadaveribus nihil gangraenae 
pulmonum inveniatur, contra bronchi cernantur dilatati et seceretis putridis cooperti 
vel cavernae tuberculosae iisdem massis completae. Similem casum ipse Wurzeburgi 
observavi. Fuit juvenis corpore valde robusto, cujus sputis foetidis per plures heb- 
domades aer conclavium in quibus aegroti multi cubabant male inficiebatur, quare 
hunc hominem e gangraena pulmonum laborare omnes medici existimabant. Percu- 
tiendo in dorso lateris dextri supra costam septimam locus circumscriptus sono obtuso 
inventus est, ubi etiam rhonchi consonantes audiebantur. Pneumorrhagia profusa 
nna cum antea observata esset, gangraena in infarctu haemorrhagico orta esse puta- 
batur. Cor sanum erat. Aegrotus vero quum altera pneumorrhagia valde vehementi 
niortuus esset, sectione instituta in pulmonibus pluribus locis bronchi inventi sunt 
putridis completi secretis et ad formam coronae rosaceae dilatati, in lobo vero inferiori 
pulmonis dextri caverna visa est magnitudine thaleri unius broncho dilatato majore 
effecta, cujus parietes crassos parenchyma exsudatis infiltratum ambiit, In caverna 
Inmen visum est arteriae majoris apertum, quo quidem quin haemorrhagia producta 
esset dubitari non potuit. Quae sputa putrida quam saepe in hominibus e broncho- 
r um dilatatione laborantibus observari possent, imprimis Diettrich et Rapp pulcherrimis 
easibus ostenderunt. Secundum Traube tria tantum signa sunt, quibus gangraena a 
bronchorum dilatatione differat. Primum sunt phaenomena illa metallica, quibus 
eavernam in pulmonibus adesse concludi potest, si quidem medico praesente orta 
sunt, quum etiam cavernae tuberculosi, pneumoniis chronicis, aliis causis oriri possint. 
Secundum est, si sub speculo microscopico fibrae elasticae inveniuntur eodem ordine 
sitae, quo parenchyma pulmonum ambeunt. Notum est, Schroeder van der Kolk 
Primum fuisse, qui eas fibras in sputis tuberculosis saepe inveniri atque ad cavernas 
diagnoscendas idoneas esse demonstraverit; quae fibrae etsi a Virchow saepius in 
sputis visae sunt tarnen in gangraena pulmonum nisi initio morbi nou facile obser- 
vari possunt, quia materie gangraenosa solvi videntur nec gangraenae soli signa 
Propria sunt, quod in morbis maxime variis pulmonum reperiri possunt. Terthim 
denique est, si villi multi parvis punctis lineisque nigris obtecti fomitique similes 
ndsunt, in quibus sub speculo microscopico in massis amorphis et valde lucentibus
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.