corporis organis, pulmonibus, hepate, liene, quibus celeriter mors effecta sit. Postre-
mum videmus gangraenam pulmonum in variis pulmonum mutationibus pathologico-
anatomicis, in pneumoniis lobularibus, typhosis, chronicis, in bronchis dilatatis, m
quibus secreta cum diu stagnaverint et cum aere externo communicent, putrida facta
parenchyma ambiens inficiunt, deinde in cavernis tuberculosis, in infarctibus haemor-
rhagicis etc., etiam cum pulmonum melanosi, cujus de causis tantopere obscuris auc-
tores multi jam diu contenderunt, gangraenam pulmonum saepe conjunctam esse sunt
qui dicant. Auctores illi, qui gangraenam omnem organicam putridam a fungis et m-
fusoriis deduci debere contendunt, etiam gangraenam pulmonum ex organismis lllis
dependere putant (Henle, Mitscherlich). Quae infusoria etiamsi saepissime invemantur
tarnen ad gangraenam putridam procreandam minime necessaria esse, iis quae a Vir
chow et Helmholz instituta sunt experimentis satis notum est.
EXITUS MORBI ET PROGNOSIS.
Gangraena pulmonum plerumque brevi tempore homines ad mortem perducit,
quae variis causis efficitur, aut haemorrhagiis profusis, arteriis majoribus erosis, aut
pleuritide et pneumothorace, aut magnis pulmonum infiltrationibus; saepius etiam
oedemate acuto celeriter vita finitur, aut aegroti moriuntur pyaemia, fluidi gangraenosi
resorptione orta, aut marasmo, qui in iis observatur, qui cibos assumere recusant, aut
morbi alii adveniunt, typhus, dysenteria, pericarditis et endocarditis. Gangraena cir
cumscripta non ita celeriter homines necat, plerumque per sex decemve hebdomades
perdurat, contra gangraena diffusa saepius in prima hebdomade aegrotus vita privatur.
Fit etiam, ut homo sanetur, quae sanatio qualis esset anatomico-pathologica supra
descripsimus. Quae non crebro observatur. Fischei enim in casibus octoginta homi-
nem nullum sanavit, contra, ut jam supra memoravimus, Mosing e sexaginta octo
hominibus quinquaginta quatuor sanos fecisse se jactat, quam rem jam addubitavimus.
G ui slain aegrotos duos sanos dimisit, Laennec unum, Scoda duos (aegrotus unus
adhuc a clarissimo illo medico tractatur), Traube unum. Stockes etiam aegrotum
unum sanum se reddidisse existimavit, cum omnia morbi symptomata evanuissent,
aegrotus vero domum dimisus mox eodem morbo correptus, mortuus est.
Prognosis igitur valde mala est neque vero lethalis; pejor fit prognosis, si
morbi alii adsunt, aut homines jam deperditi sunt aegritudine, sceleribus, marasmo,
aliis. Pessima apud homines insanos prognosis esse videtur. Homines illi qui sanati
narrantur corporibus robustis et aetate optima fruebantur atque gangraena pulmonum
cum remediis tractaretur nondum inveterata erat.