Full text: (Band I.)

8 
imprimis in hominibus iis insanis, qui cibos sumere recusarent et morbum ea de causa 
oriri putavit, quod sanguis rebus multis nutrientibus privatus esset. Sanguinem 
necessarias proteini massas amittere et eandem accipere quam in scorbuticis malain 
conditionem. Alii vero medici sitophobiam non tanti in morbo illo procreando mo- 
menti existimant et homines eos mente captos, qui cibos omnes nimio appetitu devo- 
rarent, gangraena pulmonum affici viderunt. Ad sententiam a Guislain prolatam ac- 
cesserunt Leuret et Fischel, quorum hie ex hominibus mille, qui mente male sani 
mortui erant, Septuaginta quatuor gangraena pulmonum affect os observavit, ex mille 
hominibus mente sanis mortuis quatuordecim. Homines, quos auctor ille vidit, omnes 
fere e formis insaniae chronicis laborabant, melancholia, epilepsia, aut summis dementiae 
gradibus. Sitophobia, cibi mali, marasmus morbos praeteritos sequutus, typhum, dy- 
senteriam, decubitum, potuum spirituosorum abusus, nimiae hydrargyri portiones 
(magnae inunctiones a Louvrier-Rust commendatae), — ea omnia plerurnque morbo 
explicando suffecerunt, multi tarnen aegroti fuerunt, qui nihil quod ad gangraenam 
procreandain v,aleret, ostenderent. Etiam aerem magni ad morbum efficiendum mo- 
menti esse Fischel existimat, sed rem illam ignotam ad rem aliam ignotam explican- 
dam minime idoneam esse, recte dicit. Etiam quos ipse Wurzeburgi observare potui 
gangraena pulmonum affectos, puellae fuerunt duae mente insanae, quae e summis 
melancholiae religiosae gradibus laborabant, summisque cum laboribus per sex heb- 
domades sonda oesophagea nutriebantur. Incredibile fere fuit, quam celeriter miserae 
illae cum cibos sumere recusavissent, extabescerent. Alterius post dies duodecim, 
alterius vero post dies sedecim sputa foetidissima gangraenam pulmonum natam esse 
significaverunt. 
Quod delude attinet ad genesin anatomicopathologicam gangraenae puhnonum 
auctores minime consentiunt. Veteres omnes gangraenam pulmonum nimia pulmonum 
infiammatione semper procreari putaverunt. Quae sententia eo affirmabatur, quod 
saepissime gangraenam in pulmonibus pneuinonicis invenerunt. Andral in clin. medic, 
cum capiti cuidam „terminaison de la pleuropneumonie par gangrene“ inscripsit, ean- 
dem causam creberrimam habere videtur. Stockes quatuor aegrotos observavit, in 
quibus gangraena pneumonias sequuta sit. Contra jam Laennec monet, non omnem 
gangraenam ex infiammatione nasci, nec, etiamsi in pneumonia gangraena inveniatur, 
pneumoniam semper illius causam esse; causas enim saepe tain varias esse tamque 
etiam obscuras, ut nostris oculis investigari non possint. Plerurnque pneumoniae, 
quas gangraena sequitur, lobulares sunt, aut infeetione pyaemica aut causa alia septica 
genitae. Carswell casurn observavit pulcherrimum, qui docuit, insecti cujusdam punc- 
tione labiorum gangraenam exstitisse, quam inox gangraena puhnonum sequeretur. 
(Fasc. Mortification PI. III., fig. 5.) Traube gangraenam saepissime in pneumoniis 
chronicis cum induratione telae cellulosae et abscessibus conjunctis invenit (e casibus 
quatuordecim octies hanc gangraenae causam esse putavit). Weber pneumonias prae-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.