6
pulmonis dextri quam sinistrr, in casibus octo a nobis collectis quater pulmonis dextri,
ter sinistri lobus superior affectus erat; semel utriusque pulmonis lobi superiores in
cavernam gangraenosam mutati, semel pulmonis dextri lobus superior et medius gan-
graenosus visus est. Invenies tunc pulmonis affecti partem quandam yindem et
decolorem, fluido foetido nec valde spumoso completam itaque mollem, ut facile
conteri possit, quae anomaliae ad peripheriam ininores sunt, ubi parenchyma album
atque anaemicum reperitur. Sanum vero parenchyma non facile a gangraenoso di-
stiimuitur nec fines ut in gangraena circumscripta accuratius constituti sunt. Plerum-
que° etiam diffusa bronchoruin gangraena adest, nec affectiones pleuriticae deesse
solent, quas, nisi adhaesiouibus firmioribus prohibetur, saepissime pleurae perforationes
sequuntur.
Secundum Rokitansky gangraena diffusa imprimis in partibus superioribus ns
reperitur, quae, cum antea justo vehementius respiraverint, emphysemate extentae et
anaemicae sunt, contra in lobis inferioribus stasis ilia, quae vocatur passiva, sedem
habet. In gangraena diffusa ea quain pulcherrime Schroeder van dei Kolk descripsit,
plurimae arteriae venaeque pulmonales oblitteratae inassis puriformibus repertae snnt,
in singula tantum vasa minora massae quae injectae erant, usque ad cavernam gan
graenosam perduci potuerunt. Vasa lymphatica facile injecta sunt, cum quibus glan-
dulae bronchiales communicantes sanie viridi foetidaque completae fuerunt, quare
vasibus lymphaticis ipsas massas gangraenosas resorptas esse demonstratum est. Ca-
vernae gangraenosae parietes quasi per longuin tempus maceiati videbantur.
In parenchymate, quod gangraenae proximum est, numquam inflammationis
acutae vel suppurationis limitantis signa adsunt, quare ut pulmo sanetur fieii non
potest. Diffusa pulmonum gangraena in cadaveribus recte distinguenda est a pulmo
num emollitione, quae simul cum stomachi malacia reperiri solet, nec aliud ac symp-
toma cadaverum putandum es. Quo nihil est lacilius quia foetor terribilis deest, nec
pulmo emollitus locos tarn nigros et decolores quam gangraenosus habet. Pulmo
gangraenosus ut denique cum statu pulin.onum eo, quern dicit Andral „ramollissement,
vel cum hepatisatione grisea permutetur, vix fieri potest.
Gangraena et diffusa et circumscripta plerumque cum aliis mutationibus p a
thologicis, quae aut illam sequuntur aut easdem causas liabent, conjuncta reperitur.
In casibus a nobis collectis nonaginta octo pneumonia observata est quadragies octics,
liypostatica vicies octies, lobularis vicies, pleuritis quinquagies et tricies quidem octies
in latere quod gangraenae respondit, decies vero in pleura pulmonis alterius ; qn\n-
quies exsudata in utriusque pleurae cavis, quater pericarditis, bis endocarditis cum
valvulae mitralis insufficientia, semel arteriae pulmonalis inflammatio (?), exsudata
fibrinosa in larynge bis, semel in pharynge post variolas, peritonitis ter et seine
quidem in puerpera, inflammationes recti et colonis descendentis dysentencae tredecics,
infiltratio pulmonum tuberculosa vicies quinquies, intestinorum tuberculosis tredecie ,