5
et adiposam inficiant itaque abscessus gangraenosi nascantur, quos ad scrotum usque
subter cutem pertinere Stokes vidit.
Plerumque locis gangraenosis proxima colore albo imbuta seroque infiltrata
sunt et eandem quam oedema extremitatum gangraenosarum speciem praebent, quod
Cruveilhier rectissime oedema gangraenosum significavit. Contra saepe parenchyma
circa locum gangraenosum situm inflammatione acuta correptum est. Tnvenies massas
in alveolos exsudatas, quae colore tantum subviridi a pneumonicis genuinis et crou-
posis distinguantur. Sub speculo microscopico alveolos cernes massa moleculari et
sublutea completes, in quibus hic illic corpuscula puris formas irreguläres praebentia
et corpuscula sanguinis marginibus serratis, innatant; rarissime etiam, quod Lebert
observavit (physiol, pathol. tabl. I. p. 93), tabulae cholesterinae et cristalli phosphatis
ammonici et magnesiae inveniuntur. Saepius vero exsudatione fibrinosa non facta
partes cavernam gangraenosam circumeuntes fluido coeruleo non valde spumoso, quod
idem in pneumonicis typhosis fieri solet, completae sunt. Bronchi plerumque hyper-
aemias et secretionem magnarn demonstrant, ita ut plus muci quam saniei gangrae-
nosae tussiendo ejiciatur. Quae pulmonum infiltrationes si valde extentae sunt, non
raro mortem efficiunt. Saepius etiam gangraena a loco circumscripto longius extenta
diffusa est, ut in bronchos majores aut in vasa sanguinifera transeat. Haemorrhagiae
vehementes saepe ad mortem perducunt, bronchi fere omnes colore subrubro imbuti
et secretis foetidis nigrisque operti sunt, aut gangraena transit in pleuram et quas
supra descripsimus mutationes provocat. Rarissime vero etiam accidit, ut embolo
gangraenoso soluto ejusque resorptione et expectoratione cicatrice form ata morbi
sanatio efficiatur. Quae sanatio et in vivis observata et sectionibus institutis affirmata
est. Tela enim interstitiali inflammata suppuratio existit, locum gangraenosum limi-
^ a ns, qua initio quidem secreta massis gangraenosis immixta expelluntur, sensim vero
Pus bonum et laudabile procreatur. Pars gangraenosa soluta et emollita aut resorp-
tione amovetur aut sputis ejicitur, in quibus fibrae elasticae et cartilagines bronchorum
nun or um inveniuntur et monades vibrionesque innumerabiles scatent. Pars morbo
a ffecta cavernam intus suppurantem continet, cujus parietes pseudomembrana grisea
Ve stiti durioresque et albiores facti saepius quod Hasse observavit vasa propria san
guinifera accipiunt, donee ad instar abscessuum aut vomicarum tuberculosarum ca-
verna tota in cicatricem fibrosam validamque mutata est. Quam gangraenae circum-
Scr iptae sanationem pulcherrime Gerhardt observavit in cadavere viri cujusdam, qui
uovem annis abhinc omnia gangraenae pulmonum symptomata ostendit. Invenit enim
111 lobo pulmonis sinistri inferiore cum pleura costarum dure accreto cavernam corru-
gatam e t plenam unumque digitum longain et latam cum ramo bronchi majoris com-
In unicautem.
Diffusa pulmonum gangraena aut circumscriptam, quam supra descripsimus,
se quitur, aut spontanea procreatur. Sedern habet in lobis superioribus crebriusque