Full text: (Band I.)

NONNULLA DE GANGRAENA PULMONUM. 
\ • 1 « 
Gangraena pulmonum etsi medicis veteribus nota, tarnen non satis accurate descripta 
nec sectionibus institutis confirmataerat, donee primus Laennec, qui optime de morbis 
pulmonum recte cognoscendis meruit, gangraenam certam pulmonum affectionem esse 
et certa in vivis et in mortuis habere symptomata demonstravit. 
Distinxit gangraenam circumscriptam et ditFusam, quae distinctio etiam nunc 
observatur. Post Laennec Andral (Cliniqu. medic. 3 edit. III., 470) et Cruveilluer 
(Anat. patholog. liv. III. et XI.) plurimos casus collegerunt et quibus ex causis gan 
graena nasceretur explicare studuerunt. Guislain (gaz. medic. IV., 593 et 657) gan 
graenam pulmonum saepissime in hominibus insanis, praecipue melancholicis et 
epilepticis observavit, Rilliet et Barthez (mel. des enfants II., 107) et Boudet (arch, 
gener. II., 385), qualis in infantibus esset, descripserunt, Grisolles saepe earn post 
pneumonias (traite de la pneum.) vidit, quod idem Stockes (Brustkrankheiten. Uehersetzg. 
P- 545) et Fournet (experience L, 322) fecerunt. In Germania imprimis a Rokitansky 
(HL, 3), Hasse, (Pathologische Anat. I., 300), Fischei (Prager Viert.-Jahrschrift 1847, 
A., L), Scoda (Zeitschrift für Wiener Aerzte. Mai. 1853) et Traube (Deutsche Klinik. 
Nr. 37, 1853) hic pulmonum morbus sectionibus accurate institutis notior factus est; 
in Batavia Schroeder van der Kolk (observ. anat, pathol. L, 202) pulcherrime gan 
graenam ditFusam descripsit. 
ANAT. PATHOL. 
Distinguimus gangraenam pulmonum circumscriptam et ditFusam quae formae, 
etsi inultum iis commune est, ob diversam prognosin et genesin pathologicam sepa- 
randae sunt, Gangraena circumscripta crebrius observatur et plerumque eandem quam 
Pneumonia sedem habet in pulmonis dextri lobo inferiore. Rarius pulmo sinister et 
i°bi superiores afficiuntur, quod contra sententiam a Guislain prolatam est, qui saepius 
gangraenam pulmonis sinistri observavit. Saepius gangraena in uno pulmone aut 
singulis locis cernitur, aut, si e sepsi sanguinis quadam natu erat, pluribus. In casi-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.