Full text: (Band I.)

12 
Malpighi numerum ostendit. Ventriculus parvam copiam liquoris cani, acidum odorem 
exhalantis continuit. Membrana mucosa intestini pallida erat, nonnulli folliculi Peyerani 
parvo aucti erant, item nonnullae glandulae ineseraicae duplicem et triplicem magni- 
tudinem ostenderunt. Ren dexter crassior, substantia compacta erat, in superficie 
permultae injectiones vasorum capillarium, stellarum forinam praebentes, videbantur. 
Renis dissecti substantia corticalis striate rubefacta inter pyramides longe patuit. 
Renis sinistri eadem inventa sunt, capsula detracta parenchyma rumpebatur. Vesica 
nonnullas tantum urinae guttas continuit. Hepar magnum et in marginibus obtusum, 
parenchyma pallidum, sero infiltratum ostendit, ita ut compressione magna seri cruenti 
copia extrudi posset. In hepatis superficie nonnulla parva grana colore cano, tuber- 
culorum formam habentia, videbantur. Fel colore pallido erat. In cavo peritonei 
parva seri copia inventa est. 
THESES. 
1) \ enaesectio in pneumonia curanda numquam necessaria est. 
2) Thoracocentesis rejicienda est. 
3) Medicus plus rebus noxiis prohibendis quam remediis adhibendis efficit. 
4) Exploratione thoracis pneumonia a pleuritide non semper diagnosci potest.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.