10
casibus 15 intumuerant, consistentia et forma nt in cadaveribus post typhum inspectis
se habebant. Renes in nullis casibus, in quibus mors in hebdomade prima evenerat,
mutati, mox sanguine abundantes et expansi, mox pallentes et flaccidi erant, tunica
propria laevis de rene detrahi potuit. In casibus 2 vero, in quibus aegroti diutius
albuminuria laboraverant atque excretio urinae per horas 24 ultimas cessaverat, renes
expansi et amplissimi videbantur. Diameter crassitudinis tanto aucta erat, ut eadem
essent crassitudine qua latitudine. Si tunica propria detrahebatur partes minimae
renis in ea haerebant. Substantia corticalis valde aucta longe inter pyramides inva-
sisse videbatur. In his casibus 2 vesica urinaria fere vacua erat, guttae perpaucae
tantum inventae coctae albumine obscuratae sunt.
Postremum breviter unum casum narrabo, qui praesertim multis de causis,
quas ipsa narratio docebit, commemoratione dignus mihi videtur.
Henricus Stegelmann, annos tres et dimidium natus, die 24 mens. Oct. scar
latina correptus est. Magna pulsuum frequentia, exanthema manifestum, angina
mediocris et diarrhoea aderant. Exanthema post dies 4 pallescebat atque statim
desquamatio mediocris quidem initium cepit. Parvulus jam optima valetudine frue-
batur, lectum reliquerat, neque per dies 14 aliquod morbi signum observatum est
Die 12 mens. Nov. puer morosus esse videbatur, appetitu sueto caruit, facies tumida
videbatur, secundum matris narrationem aegrotus parvam urinae copiam reddiderat.
Die 13 mens. Nov. aegrotus nocte subito dyspnoea gravi correptus est. Medicus ad-
vocatus aegroti respirationem frequentem et anhelantem, cutem ferventem et siccam,
faciem tumidiorem quam die proximo invenit. Pulsus arteriae radiaiis tactu percipi
non potuit, impulsus cordis tenuis erat, soni cordis obscuri percipiebantur. Regio
cordis percussa sonum obtusum justo longius in partem superiorem patentem dabat.
Alvus mollis compressa dolore non afficiebatur. Dejectio alvi per horas 24 defuit.
Parvulus omnino sui compos erat, de doloribus non querebatur. Urina mane reddita
magnam albuminis copiam praebuit, in postera diei parte urina non reddita est. Ve-
sicam exploratio non expansam esse docuit. Hirudines 4 cordis regioni impositae
sunt, secunda quaque hora calomel. Gr. ii., herb, digit, purp. Gr. i. aegroto dabantur.
Clysmate e aceto parato dejectio copiosa effecta est. Die 14 mens. Nov. mane sonus
percussionis obtusus in regione cordis usque ad marginem dextrum sterni manifeste
auditu percipiebatur, pulsus frequentissimus et mire stridens tactu percipi potuit, soni
cordis non satis clari audiebantur. Urina non reddita est. Parvulus sui compos et
mane et vesperi erat. Vesperi copiosa dejectio aquosa semel evenerat. Die 15 mens.
Nov. dyspnoea aucta erat, parvulus sine animi intentione jacebat, difficile ad respon
dendum movebatur, facies magis tumida quam die proximo, etiam manus tumidae
erant. In cavo peritonei etiam liquor mobilis exploratione cognitus est. Postica
thoracis pars sinistra usque ad angulum scapulae inferiorem percussa sonum obtusum
dabat atque hoc loco omnino respiratio audiri non poterat. Hoc die sapius liquida