Full text: (Band I.)

circiter pars mortua sit, in proximis tribus annis ratio jam paullo taustior eve- 
niat. Quae res, cum certe non casu et fertuito facta sit, nobis docet, aegrotos eo 
facilius scarlatinam sustinere, quo longius vitae spatium jam transierint, infantes lac- 
tentes autem fere immunes esse. Quare ex hoc conspectu apparet, quanta diligentia 
in priinis vitae annis liberi ab infectione sint removendi, dummodo remotio quaedam 
omnino fieri possit, cum postea morbus multo facilius sustineatur. 
Morbi initium et progressus in plurimis casibus ita fere se habuit. Parvuli 
proximis diebus, exanthemate nondum erupto, plerumque valde solliciti et inquieti 
erant et febri gravissima laborabant, ita ut plerumque arteriarum pulsus centies et 
quadragies, quin saepe centies et sexagies in sexagesima horae parte moverentur. 
Praeterea aegroti siti vexabantur, eorum facies rubore suffusa, cutis fervens erat. — 
Exanthema, plerumque in thoracis regione subclaviculari primum exortum, in plurimis 
casibus praeclare ante oculos positum erat, cutis magno ambitu turgescebat. Semel 
atque iterum exanthema a propinguis non animadversum est. lum pulsuum Ire- 
quentia cum angina et infiltratione glandularum lymphaticarum colli, desquamatio de- 
nique postea inventa diagnosis argumenta praebebant. Ad summum gradum exan 
thema plerumque in antibrachio pervenire vidimus, ubi saepe exanthema miliare 
inveniebatur, cujus in vesiculis massa exsudata saepe in suppurationem transire solebat, 
quo factum est, ut in cute rubra puncta flava apparerent. — Desquamatio die tertio 
aut quarto post exanthema initium cepit atque per multos dies plerumque mansit 
omnibusque in casibus inveniri potuit. Saepenumero aegroti magna epidermidis panna, 
praesertim extremitatum, detrahere potuerunt. — Lingua in omnibus casibus ab initio 
observatis in superiore superficie crassis stratis obducta, in margine et apice lubra 
erat et hie papillae intumuerant, ita ut lingua frago non dissimilis esset. Si pulsuum 
cordis frequentia permanebat, exanthemate jam pallescente, lingua et labia saepe 
fuscis et fuliginosis massis tegebantur, sub quibus membrana mucosa rupturas saepe 
cruentas ostendebat, si aegroti massas illas obduratas, mentis non compotes, removere 
»tudebant. A labiis non raro desquamationis tempore exanthema impetiginosum in 
Centum et o-enas se extendebat, in iis vero casibus tantum, in quibus lingua et labia 
diu siccis illis et fuliginosis massis obtecta erant. Ut jam supra narravimus aegroti 
si ti valde vexabantur, incredibili cupiditate praesertim aquam frigidam devorabant, 
Eiborum appetitus primis morbi diebus in omnibus fere casibus plane aberat, tum 
v ero augeri solebat, si exanthemate pallescente pulsuum frequentia deminuebatur. 
Emesis ante eruptionem tantum observata est, postea in omnibus casibus cessabat, 
( ium diarrhoea, quae etiam initio saepe adesse solebat, saepenumero usque ad desqua- 
uiationem permanebat. — Ex omnibus signis maximi momenti ilia in scarlatina sunt, 
quae cerebri affectione efficiuntur, nam haec signa praebentes aegroti saepe jam in 
^urbi acme, exanthemate nondum pallescente, mortem obierunt. Aegroti primis 
ni0r bi diebus valde turbulenti et inquieti erant, tum mente capta nunc stupebant,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.