4
mutat; partim enim deorsum, partim regioni hypochondriacae sinistrae immittitur. —
Quamvis plerumque dislocatio efficiatur exsudationibus in pleuram purulentis, tarnen
summam eorum, quae in corporis cujusdam sectione reperta, neque propter varias res
levis momenti sunt, breviter exponam.
In hoc enim casu, qui sane raro reperitur, aegrota, postquam perdiu jacuit,
subito perforato pericardio et pure in id effuso mortua est. In corpore G. H. ancillae
cujusdam viginti novem annos natae inventi sunt inter cristam ossis ilei dextri et
costam duodecimam quatuor tumores, magriitudine malo vel capiti infantis pares, fluc-
tuationis signa praebentes et corio non abnormis coloris tecti. Si abdomen mortuae
premebas, humorem dilucide fluctuantem infra ligamentum Ponpartii videbas et sen-
tiebas. Hepar ad latitudinem palrnae supra marginem costarum brevium lateris dextri
eminebat; superficies autem convexa hepatis exsudatis recenter ortis ei parti peritonei,
qui diaphragmatis [latus dextrum tegit, affixa erat. Hepatis materia adipe sed non
valde abundabat, neque alius morbi signa praebebat. In columnae vertebralis dextra
parte magnus tumor fluctuans prominebat, et a diaphragmate deorsum usque ad
canalem inguinalem dextrum pertinens in osse ilei ejnsdem lateris manifestissimus erat.
Tumore sublata erant ren dexter, intestinum coecum et colon ascendens, lamina vero
posterior peritonei morbo omnino affecta non erat. Colo ascendente abscisso a mesocolo,
caverna ampla patebat, e qua statim pus foetore carens, colore e viridi pallens, non-
nullas libras pondo profluxit. Penes morbi Brightii stadio secundo alfecti visi sunt.
Postquam et superior et inferior abscessus pars aperta est, caverna lata, sinuosa, im-
pleta trabeculis, ligamentis, protuberantiis variis, ortis ex materiae partibus relictis,
reperta est, quae canalibus angustioribus vel latioribus cum cavernis similiter variatis
jn omnes fere regiones extensis cohaerebat. In inferiore parte pus subter peritoneum
pelvem majorem tegens usque ad annulum cruralem aditum sibi expediverat et, vasa
cruralia sequens, secundum ea et musculum Ilio-Psoam, qui jam in pelvi denudatus et
compressus erat inter musculos adductores et extensores femoris profluxerat et infra
ligamentum Poupartii cavum sibi paraverat magnitudine ovi anserini in cujus fundo
trochanter minor ossis femoris situs erat. Vena iliaca externa lateris dextri tota ab
origine ex Vena iliaca communi usque ad medium femur (quoad earn persequi licebat)
materia quadam solida obturata erat. In partem superiorem vero hunc abscessum
retroperitonealem prosequenti supra cristam ossis ilei per foramen digiti magnitudinem
adaequans receptaculum puris in aspectum venit, quod ad partem dextram et processus
spinosos ossis sacri procurrens cum cavo amplissimo extra musculum Quadratum
lumborum conjunctum erat et in abscessum ilium magnum in latere dextro columnae
vertebralis, quem primum descripsi, duobus ostiis, altero propter musculum Quadratum
lumborum,^altero inter costam XI. et XII., influebat; sursum extensum erat hoc cavum
usque ad costam X. Costarum XI. et XII. magna pars denudata erat et periosteo
nonnullis partibus privata, praesertim costae undecimae margo inferior fere totus aspei