9
igitur ratione liquor in os ejicitur. Quum mulierem ventriculi ulcere laborantem trac-
tarem, quotidie per plures hebdomades inprimisque mane saepius cum vehementissimo
aegrotae dolore parvae quantitates massae sanguineae, mucosae, valde acidae in os
ita protrudebantur, ut ne minimi quidem eructantis motus neque a muliere ipsa ne-
que ab alio quoquam animadverterentur. Illud mulier certe se animadvertere pro-
fessa est, massas gradatim a ventriculo sursum ferri. Interdum hi leniores motus
antiperistaltici ventriculi et oesophagi conjuncto diaphragmatis motu ad veram eruc-
tationem usque augentur. Talem aquae eructationem mulieris natu majoris per annum
totum observavi certo ordine mane orientem. Dolores graviores semper eo valde
mitigati sunt, ut aegrotans variis artificiis processum accelerare eniteretur. Massae,
quae per diem inprimis post coenam paullo eructabantur, item admodum acidae ubi-
que fuerunt. Atque in Universum in omnibus ventriculi morbis chronicis acritudo
gravior enasci visa est. Frerichsius hanc rem ea explicari censet, quod quum nutri-
menta diutius in ventriculo demorentur, saccharum in acidum lactis, hoc deinde in
butyri acidum verti putat. Haec opinio etsi mera hypothesis est, multis tarnen rebus
probatur et confirmatur.
Restat ut de liquore illo a Frerichsio explorato et pro pituita habito dis-
putemus. Jam vero non solum concoctionis doctrina, verum etiam certis de
nervorum reflexu institutis experimentis salivae glandulas arctissimo vinculo cum
ventriculi nervis conjunctas esse probatum est. Et mucosae irritatione non modo
pituitae, sed etiam succi gastrici secretionem augeri animadversum est. Quam igi
tur vehemens irritatio ilia necessario sit, quae excitatur quum nervorum ramus
denudatus concoctionis succo afficiatur, facile cogitari potest. Eventum autem
hujus irritationis, quum mulierem aegrotantem diligenter observarem, iterum atque
iterum subita quadem et profusa pituitae eruptione indicatum vidi. Hie liquor,
praesertim quum nausea obversante et vomitu ejiciatur, aequo frequentius pro
eructatis habitus est et ab ipso Frerichsio, ut videtur. Ut pituitae eruptionem tarn
subitam declaremus et explicemus, non possumus quin musculorum contractionis
rationem habeamus. Nam musculos revera nonnihil efficere posse intelligitur
quum, si malum acidum consumitur et malae ad fossae similitudinem contrahuntur,
deinde ore aperto saepissime pituitae radius quidem expeditari soleat.
Pituita igitur e ventriculo per reflexum ejecta aut devoratur et ita, ut dolorum
saepe levamentum exsistat, aut vomitu eructatur. Qui processus etsi apud aegrotium
ftonnullos saepius incidit, tarnen salivationem obversari non dixerim, quum per reli-
quum temporis spatium pituitae penuria adesse soleat.
Quod ad ulceris ventriculi situm pertinet, diagnosis accuratior raro expeti po-
tcst et ad tractandi rationem nihil valet. Interdum autem indicia animadvertuntur,
( iuae partis alicujus ventriculi coartationem prodere videantur. Hae coartationes cica-
tncosis contractionibus adducuntur et frequentissime in pyloro, minus frequenter in