Full text: (Band I.)

6 
turbaret. Si interdum dolores vehementissimi et gravissimi exoriuntur, possint a 
fortuita rami nervorum alicujus denudatione proficisci. Sarcina autem ventricnli, quae 
vocatur, in ulcere chronico, ut videtur, habet, quo facillime et aptissime et excitetur 
et augeatur, quum hunc parasitum in omnibus a me quidem observatis casibus ulceris 
chronici ventriculi deprehenderim, et ventriculi ulcere perforante afflicti conditione 
examinata et explorata in ulcere mihi idem praecipue enasci visus est. In omnibus 
casibus concoctionis succo non magis affectus exstitit, quam ventriculi epithelium, quare 
mihi valde probabile videtur, hunc quoque officere, quo minus perforatio celerius incidat. 
SYMPTOMATGLOGIA. 
Praestantissimum symptoma ulceris ventriculi dolor ille utique est, qui tum in 
ventriculi regione solum animadvertitur, tum dorsum similiter corripit, tum a dorso 
proficiscens in ventriculum promanare videtur, ut re non satis accurate explorata 
spondylitidem deprehendisse tibi videaris. Dolores spontanei solent brevi tempore, 
ex quo cibus sumptus est, oriri et quo cibus ad concoquendum difficilior est, eo diu- 
tius perseverant, aut, ut aliae conditiones obversentur, tum breve tempus tum diutius 
permanent. Saepius quoque ventriculi regione perfrictione afflicita excitantur, et 
tum per plures dies, quin etiam hebdomades continuari solent et saepissime ad sum- 
mam vehementiam progrediuntur, ut ejusmodi aegroti, si diutius hoc malo laboraverunt, 
miserum aspectum praebere soleant. Feminam quandam olim vidi dolorum vehementia 
gravissima eo adductam, ut se ipsa interfieeret. In hoc casu carcinoma obversari 
putabatur, sectione autem facta ulcus chronicum simplex inventum est, quod ad ma- 
jorem amplitudinem provectum fuit. Cardialgia, quae vocatur, solet ab ulcere ita dis- 
cerni, ut in illa dolores cibo sumpto sedari dicantur, in ulcere autem augeri aut om- 
nino advocari judicentur. Atque etiamsi saepissime potueris his indiciis confidere, 
tarnen non semper valent. Hae enim affectiones mere nervosae arctissime cum ulcere 
conjunctae sunt et plures aegrotos observavi, quorum sanguinis eructationes aliaque 
symptomata ratione quam maxime certa ventriculi ulcera obversari indicaverunt, qui 
nihilominus commendatam diaetam temperatam, imprimisque cibi abstinentiam sese 
perferre omnino non posse professi sunt, in plerisque vero casibus quum cibum con- 
sumpsissent, dolorum levamentum quoddam per aliquantum temporis se percepisse. 
Apud nonnullos aegrotantes cibi qualitas minus, potius nihil valere videtur, in pluri- 
mis autem casibus lac et liquida alimenta omnino saluberrima sunt, acida contra et 
solida alimenta utilitati minime sunt. In nostra regione praecipue panis niger his 
aegrotis dolores excitare valet. Animi motus pariter vehementissimos dolores saepe 
adducere solent, ut mulieres complures rnalurn ab animi motibus profectum esse opinentur. 
Praeter dolores hos spontaneos in ventriculi regione locus fere invenitur, qui 
compressus dolorem efficit; si vero ulcus in posteriore ventriculi pariete situm est, 
saepe deest hoc indicium. In paucis casibus durities quaedam circumscripta per ab-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.