Acini solidi devorati totum concoctionis canalem hominis sani percurrere ita
solent, ut ne minimum quidem affecti esse inveniantur. In hunc modum ventriculum
puto crasso illo epithelii strato similiter muniri et caveri, ne concoctionis succus eum
laedat. Illud autem certum est, interiorem ventriculi superficiem totam epithelio dense
inductam esse, quod epithelium in continua repulsione et regeneratione versatur. Si
niassas vomitu ejectas microscopio perscrutamur, acervi hujus repulsi epithelii non
parvi ubique occurrunt, quorum cellae singulae nullo modo concoctionis succo, quo-
cum illud tarnen arctissime conjunctum versatur, afflictae apparent. Hoc epithelii
stratum non solum levem superficiem ventriculi parietum obductam efficit, verum
etiam, in ventriculi glandulas aliquantum descendit et ubi ad finem pervenit, glandu-
larum cavum cellis concoctionis sanis refertum est, quae, quam diu perruptae non
sunt, nullam concoquendi facultatem exsequi possunt, quod experimentis physiologicis
probatum est.
Itaque si ulcus chronicum ventriculi in particulari sui concoctione positum esse
statuitur, si porro epithelium ventriculum a concoctionis succo defendere additur,
nihil requiritur nisi ut in regione aliqua ventriculi mucosae hoc epithelii stratum om-
nino intereat, quo aditus ad mucosam expeditus conconctionis succo reddatur et sub
stantiae detrimenti causa sufficiens oriatur.
Causae, quibus stratum epithelii laedi possit, multiplices exsistunt, quare eas
enumerate supervacaneum est. Attamen unius causae laesionis mentio mihi est fa
cienda, quum earn imprimis idoneam habeam, quae ulcus ventriculi enascens adjuvet.
Quod si hominum typho defunctorum cadavera secantur, in mucosa ventriculi haemor-
nh&giarum copia plerumque reperitur. Tale sanguinis extravasatum si mucosam per-
fregisse fingitur, etsi id raro accidere libenter concesserim, nullo modo stratum epithelii
Perfectius corrumpi potuerit. Similes haemorrhagiae parvulae non raro in ventriculi
niucosa feminarum quoque inveniuntur, quae menstruorum anomalia laboraverunt, quo
*ttud fortasse explicatur, quod ulcera ventriculi apud sexum femininum tarn frequenter
deprehenduntur. Itaque si pars membranae pituitariae parvula semel integumento et
Praesidio orbata est, facillime parvulus nervorum ramus eo progrediens succo gastrico
er oditur et quae pars ab illo nutritur, emoritur et exstinguitur tanto facilius; (confer
cxperimenta viri docti Dr. Schiffii Frankefurtensis, qui medullae oblongatae sectione
u nius partis facta in ventriculo rotundas substantiae particulas exstinctas observavit,
finae ab omni parte vulgaris ulceris ventriculi similes fuerunt.
Mirum est, quod membranae mucosae partes eae, quae succo gastrico liberum
nditum jam praebeant, non admodum celeriter perforantur; sed veri simile est, epithe
lium continuo se repulsans cum pituita commixtum loco aegrotanti integumentum
fiuoddam porrigere, quod integumentum dum fortuitis mechanicis incommodis non
r emovetur, erosioni officit. Sane eniin dolores remittentes exsistunt, quod accidere
u°n posset, si acerbus ventriculi succus continuo locum aegrotantem eiodendi vi